Quantum redactiones paginae "Annamaria Renger" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|Annamaria Renger anno 1973 '''Annemaria''' (Theod. ''Annemarie'') '...'
(eadem)

Emendatio ex 20:33, 12 Aprilis 2010

Annamaria Renger anno 1973

Annemaria (Theod. Annemarie) Renger (nata 7 Octobris 1919 Lipsiae, mortua 3 Martii 2008 oppido Oberwinter apud Rigomagum) femina rebus politicis versata Germaniae et sodalis SPD erat.

Iuventus et munus

Berolini gymnasium frequentabat, sed anno 1934 tempore dictaturae Nazistae id relinquere coacta est, quod parentes eius sodales factionis socialis democraticae (SPD) fuerunt. Itaque Renger tirocinium editionis mercatoris fecit et ad usque finem Belli Orbis Terrarum II hoc munere laboravit.

Familia

Avi et parentes eius sodales SPD fuerunt. Ipse anno 1938 Ernesto Renger nupsit, qui 1944 in Francia miles cecidit. Filius eorum Rudolphus (natus 1938) anno 1998 mortuus est. Anno 1965 Alexandro Loncarevic nupsit, qui anno 1973 mortuus est.

Cursus honorum

1 Octobris 1945 secretaria privata Curtii Schumacher tum praesidis SPD facta est. Anno 1953 primo legata Dietae Foederalis Germaniae electa est et ad annum 1990 mansit. 13 Decembris 1972 prima femina praeses Dietae Foederalis electa est, quod SPD tum plurimos legatos in parlamentum misit. Anno 1976 - CDU/CSU fractio iterum maxima erat - praeses vicaria Dietae electa est et ad annum 1990 mansit.

Nexus externi