Quantum redactiones paginae "Ianus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 40: Linea 40:


==Conclusio==
==Conclusio==
Ianus est [[deus]] [[Roma]]nus genuinus, [[mythologia Graeca]] incorruptus. [[Graecia|Graecis]] enim deis parentes, coniuges, liberi erant, eorum res gestae in [[fabula|fabulis]] narrabantur: quae omnia a Graecis Romani sumpserunt. Sed [[religio Romana|deus Romanus]] [[di indigetes|indigena]] primo vis erat quae officio aliquo fungebatur. Ianus Pater, ut porta, transitu fungebatur, inter [[dies|diem]] ac [[nox|noctem]], inter praeteritum et futurum, inter [[pax|pacem]] et [[bellum]], inter [[homo|homines]] et [[deus|deos]], inter intus et foris, etc. [[Saeculum 3 a.C.n.|Tertio saeculo a.C.n.]], maxime quidem floruit cum velut imago Romae in [[nummus|nummis]] fuit, sed popularis usque ad finem imperii Romani permansit.
Ianus est [[deus]] [[Roma]]nus genuinus, [[mythologia Graeca]] incorruptus. [[Graecia|Graecis]] enim deis parentes, coniuges, liberi erant, quorum res gestae in [[fabula|fabulis]] narrabantur: quae omnia a Graecis Romani sumpserunt. Sed [[religio Romana|deus Romanus]] [[di indigetes|indigena]] primo vis erat quae officio aliquo fungebatur. Ianus Pater, ut porta, transitu fungebatur, inter [[dies|diem]] ac [[nox|noctem]], inter praeteritum et futurum, inter [[pax|pacem]] et [[bellum]], inter [[homo|homines]] et [[deus|deos]], inter intus et foris, etc. [[Saeculum 3 a.C.n.|Tertio saeculo a.C.n.]], maxime quidem floruit cum velut imago Romae in [[nummus|nummis]] fuit, sed popularis usque ad finem imperii Romani permansit.


==Notae==
==Notae==

Emendatio ex 08:09, 5 Martii 2010


Ianus. Romae: Museum Vaticanum.

Ianus (Iani, m.) fuit maximus antiquissimusque[1] Romanorum deus, cui nullus Graecus deus similis repertus est[2]; Ianuis enimvero et omnino transitibus principiisque, praeerat.

De aspectu

Huius dei aspectus est mirabilis, nam duo capita occipitio coniuncta praebet, quorum vultus alter prorsus, alter retrorsus spectat (ita in multis nummis expressus est), tamquam in transitu ianuae positus et introeuntes et exeuntes prospiceret. Itaque vel bifrons vel anceps vel geminus vel etiam nonnumquam, ut in Faliscis, quod quattuor vultus in quattuor partes versus ibi possidebat, quadrifrons cognominatus est. Clavem etiam et virgam manu saepe tenet, ut deus ianuarum. Ideo in precationibus per vices patulcius et clusius[3] cognominabatur.

Duos vultus velut indicium sapientiae antiqui homines interpretari solebant: et praeteritas res enim et futuras simul videre poterat. Alii nonnulli philosophi antiqui Ianum ideo duos vultus habere scriptis mandaverunt, quia simul sol et luna, Diana et Apollo esset. Nam Nigidius Figulus, philosophus Pythagoricus, hanc explicavit doctrinam, quam Macrobius nobis tradidit, tamquam Diana primo Iana appellata—id est Ianus femineus—et deinde, cum "Diva Iana" invocaretur, Diviana et postremo Diana facta esset; sed illa doctrina probatione caret. In vetustissima tamen statua, quam antiqui Romani ad tempus regis Numae referebant, Ianus digitis suis numerum 365[4]; id est numerum dierum in anno, indicare videbatur: itaque deus anni et aevi esse putabatur et, cum alii antiqui eruditi, tum et Cicero nomen Ianum ab eundo (verbum ire) ducere voluerunt, hunc deum cum motu et lapsu temporis coniungentes.

De Iano rege in Latio

Colles urbis Romae et Ianiculum trans Tiberim.

Romani antiqui, opinionem philosophi Graeci Euhemeri secuti, deos homines insigni virtute praeclaros saepe fuisse putabant; itaque fabulas fingebant quibus dei reges aut fortissimi viri in terris primo aetatem egerunt, ut in Iano qui Aboriginum rex primus in Latio regnavit, ubi Saturnum exulem accepit ac tutatus est. Sub illis regibus homines tam beati fuerunt ut illud tempus "aetatem auream" nuncuparent. Ianus ibi oppidum condidit cui Ianiculum nomen fuit: sic ratio reddita nominis montis qui trans Tiberim Etruriam versus ad portas urbis Romae situs erat ac Ianiculum a Iano dictum est.

Ad exemplum fabularum Graecarum mythographi ei uxorem assignaverunt, Iuturnam, nympham aquarum quae Romae nomen dedit fonti celebri, e qua genuisset Fontem vel Fontum, deum fontium. Hae fabulae nihil antiqui habent nec saepe in litteris memorantur. In Aeneide, Iuturna est soror Turni, Rutulorum regis, nec quicquam cum Iano agit. Ovidius ei filiam etiam a nympha Venilia partam tribuit, Canentem nomine, uxorem regis Pici.[5]

De Iano principiorum deo

"Penes Ianum sunt prima, penes Iovem summa"[6]: sic non tam breviter quam recte de natura illorum deorum dici potuit. Nam in omnibus precibus Ianus primus deorum invocabatur ante ipsum Iovem. Mane ianuas caeli aperiebat ut diem novum nasci sineret - quocirca "Pater matutine" ab Horatio poeta invocatus est. Quot mensibus Kalendis ei sacrificabatur non minus quam Iunoni ("Ianus Iunonius"). Ianuarius mensis a Iano dictus est non quo primus in anno fuisset (nam anno 146 a.C.n. demum a mense ianuario initium cepit annus Romanorum, antea vero a Martio), sed cum ante Numam decem tantum menses annus comprenderet, a martio usque ad decembrem qui, uti nomen indicat, decimus erat, Numa duos menses ianuarium ac Februarium addidit, ut cum solis cursu annus congrueret: isti duo menses velut transitus ac tamquam ianua inter priorem posterioremque annum fuere (purificationis ritus plurimi mense februario peracti satis demonstrant februarium terminum fuisse antequam annus novus renasceretur).[7] Postea, cum Ianuarius, fortasse ab omine nominis, ut aiunt, primus mensis factus est, tum Quintilis, Sextilis, September, October, November, December non recte nominati fuere: nam quintus, sextus, septimus, etc., non iam erant.

Quippe qui deus nascentium rerum, saepissime Ianus Pater nominatur. Antiquitatis eius argumenta maxima haec sunt: in Saliorum carmine memoratur ut "deus divum" nec flamen tamen ei, ut Iovi, fuit, sed rex sacrorum ipse, princeps sacerdotum, cultum eius ministrabat.

De Iano ac Pace Romana

Rex Numa, pacis omni tempore fautor, Ianum in foro Argiletum versus[8] consecrasse dicitur, cuius fores bello apertas, pace autem clausas esse oporteret. Regno eius clausae permansere, postea vero post Primum Bellum Punicum peractum demum (anno 235 a.C.n.) necnon ter sub Caesare Augusto (primum post Actiacam victoriam ac bella civilia desita, anno 29 a.C.n., bis etiam paulo postea) sed brevi tempore denuo aperiebantur: ita sempiterna bella Romanis fuere! Nero imperator quoque, aemulatione inflatus, in asse necnon in sestertio ianuas templi Iani clausas expressit cum hac inscriptione: PACE P[opuli] R[omani] TERRA MARIQ[ue] PARTA IANVM CLVSIT. Sed ista mera iactatio fuit imperatoris gloriae nimis cupidi. Secundo saeculo, imperatores Marcus Aurelius filiusque eius Commodus aedem Iani cluserunt. Ultima mentio huius ritus sub Gordiano III imperatore medio saeculo tertio facta est. Cum hoc officio fungitur, saepe Ianus Quirinus appellatur, quod nomen dei belli apud Sabinos traditum est ac postea idem atque Romulus deus factus est.

Haec ratio postea inventa ac nobis ab Ovidio, necnon postea a Macrobio, quinti saeculi scriptore, tradita est: post Sabinas virgines raptas bello inter Titum Tatium ac Romulum, cum Romani iterum atque iterum portam urbis claudere frustra conati essent ac iam fugere coepissent, e Iani templo vim magnam aquae ferventis torrentisque erupisse ac Sabinos iam introeuntes repulisse. Ideo bello ianuae aperiuntur, ut Ianus Romanis auxilio esse possit.[9].

De cultu

Die 9 Ianuarii, id est a.d V Idus Ianuarias, Agonalibus feriis aries Iano a rege sacrorum quotannis immolabatur. Alioquin frugibus deus contentus esse solebat, farre et strue[10] praecipue, vel etiam vino et ture. Quotiens enim aliis deis sacrum fiebat, primus Ianus invocabatur ac munere donabatur.

Post Numam alterum templum accepit: Gaius Duilius consul anni 260 a.C.n. ei templum in foro holitorio dedicavit, quod fortasse cum victoria navali apud Mylas coniunctum erat primo bello punico: nam paulo post asses cum prora et capite Iani apparuerunt. Quod templum ab Augusto restitutum a successore Tiberio denuo dedicatum est anno 17. Duodecim arae ibi positae erant ad duodecim menses anni. Praeterea apud antiquissimam aram in Ianiculo antiquitus colebatur et parvum sacrarium ad Tigellum Sororium habebat.

De Iano ac re nummaria

Didrachmum Romanum sive quadrigatus Iani effigiem sine barba praebens (6.27 grammata.), circa 220 a.C.n.
As Iani effigiem barbatam ac proram navis exhibens (260 grammata), circa 240–225 a.C.n.

Medio tertio saeculo a.C.n., praecipui Romanorum nummi Iani effigiem praebebant. In omnibus enim assibus post primum bellum Punicum usque ad Sextum Pompeium, id est usque ad primum saeculum a.C.n. laureatum caput Iani bifrontis ac barbati ex una parte et prora navis ex altera videtur. Illo tempore, as fundamentum totius rei nummariae Romanorum erat ac nummus aeneus maximus. In nummo argenteo ante denarium percusso quoque, quod didrachma verbo Graeco vocabant, quia duas drachmas valebat, ex una parte caput Iani laureati sine barba expressum est, ex altera vero Iuppiter in quadrigis cum inscriptione ROMA. Didrachmum illud inter primum ac secundum bellum punicum argenteus nummus Romanorum fuit. Ita Ianus deus in nummis velut insigne urbis Romae fuit. Adeo ut scriptores quinti saeculi Ianum ipsum illos nummos percussisse et signandi aeris artem invenisse crediderint.

Nomen dei Iani idem est atque vocabulum linguae profanae quo designabant aedificium publicum in arcuatae portae figuram aedificatum, quae inter fora et vias urbanas transitum praeberet: plures iani Romae fuerunt, nobilissimus autem "Ianus Medius," ad quem nummularii et argentarii artem suam exercebant, mercatus nummarius et velut "Wall Street" quoddam Romanorum fuit.[11]

Conclusio

Ianus est deus Romanus genuinus, mythologia Graeca incorruptus. Graecis enim deis parentes, coniuges, liberi erant, quorum res gestae in fabulis narrabantur: quae omnia a Graecis Romani sumpserunt. Sed deus Romanus indigena primo vis erat quae officio aliquo fungebatur. Ianus Pater, ut porta, transitu fungebatur, inter diem ac noctem, inter praeteritum et futurum, inter pacem et bellum, inter homines et deos, inter intus et foris, etc. Tertio saeculo a.C.n., maxime quidem floruit cum velut imago Romae in nummis fuit, sed popularis usque ad finem imperii Romani permansit.

Notae

  1. Ovidius, Fasti I.103: "Me Chaos antiqui (nam sum res prisca) vocabant."
  2. Ovidius, Fasti I.90: "Nam tibi par nullum Graecia numen habet". Nonnulli eruditi Ianum similem esse deo Etrusco "Culsans" putant. Olim conjungebatur cum alio dei nomine, "Ani", cuius nomen in iecinore Placentino legebatur.
  3. Ovidius, Fasti I.129–130.
  4. Sic Plinius Maior et Macrobius. Quod certe falsum videtur: nam tempore Numae annus nondum 365 dies habebat.
  5. Metamorphoses XIV.334.
  6. Varro apud Augustinum, De civitate Dei VII.9.
  7. Ovidius, Fasti II,47-54.
  8. Imperatorum tempore hic Ianus inter forum Romanum et forum Iulii situs erat : Ovidius, Fasti I.257–258.
  9. Aliam rationem apud ipsum Ovidium invenies: Fasti I.277–281.
  10. Strues est genus liborum in speciem digitorum coniunctorum formatum. Saepissime in sacris Iano offerebatur.
  11. Horatius Sermones II.3: 18–20. Ovidius, Remedia amoris 561.

Fontes

Bibliographia

  • Dumézil, Georges. 1966. La religion romaine archaique, pp. 264–265 et 322–328. Payot. (Francogallice)
  • Grimal, Pierre. 1945. "Le dieu Janus et les origines de Rome." In Lettres d'humanité, pp.15–121. (Francogallice)

Nexus externi.