Quantum redactiones paginae "Heraclius" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
TXiKiBoT (disputatio | conlationes)
m bot addit: an:Eraclio
m bot addit: sl:Heraklij
Linea 96: Linea 96:
[[sh:Heraklije]]
[[sh:Heraklije]]
[[sk:Herakleios]]
[[sk:Herakleios]]
[[sl:Heraklij]]
[[sr:Ираклије]]
[[sr:Ираклије]]
[[sv:Herakleios]]
[[sv:Herakleios]]

Emendatio ex 19:06, 4 Februarii 2010

Solidus Heraclii cum filiis Constantini III et Heraclio II Heraclonae

Heraclius I fuit Imperator Romanus Orientalis a 5 Octobris 610 usque ad mortem die 11 Februarii 641.

Familia et vita privata

Heraclius fuit de origine Armeniana, pater eius Heraclius senior erat dux militaris sub Mauricio imperatore. Anno 585 et sequentibus annis feliciter magister militum contra Persas pugnabat. An Mauricio aut Phoca imperatore pater exarchus Africae factus esset, ignoramus. Mater eius Heraclii fuit Epiphania. Frater autem Heraclii senioris fuit Gregorius, cuius filius Nicetas nominatus erat. Heraclius iunior autem primo Eudociam duxit, ex qua Epiphaniam et Constantinum III filios habuit, postea, post mortem Eudociae, Martinam sororis Mariae filiam, quae ei Heraclium II Heraclonam filias filiosque quattuor peperit.

Seditio contra Phocam et bellum civile

Postquam Phocas I imperium suscepit, multi homines ab eo vexati et necati sunt. Itaque Heraclius senior saepe rogabatur, ut tyranni imperium finiret. Itaque anno 608 frumentum non iam Constantinopolim misit, magnas copias paravit et anno 609 copias Niceta duce in Aegyptum, classem sub Heraclio iuniore m misit. Ibi ad annum 610 milites plures coegit, ut Constantinopolim expugnaret. 3 Octobris eius anni ad urbem advenit.[1] Interim Nicetas acerrimis pugnis Alexandriam expugnavit et in Syriam processit. Tandem 5 Octobris 610 Heraclius urbem intravit, Phocam maximis cruciatibus necare iussit, imperator coronatus est.

Imperium

Eodem die, quo coronatus, Fabiam, qui postea Eudocia nominabatur, in matrimonium duxit. Sed imperator novus maximos labores perficere debuit. Nam eo regnante Persae Avari Slavi Bulgari et postea Arabes imperium ad exitium paene duxerunt. Itaque omnia, quae Heraclius fecit, ad bellum gerendum spectabant.

Aerarium

Aerarium post regnum Phocae nihil pecuniae habuit. Itaque maioribus vectigalibus poenis pecuniariis mutationibus obligatoriis auri magnam quantitatem collegit. Praeterea ipse et ecclesia pecuniam pro bello contra Persas paganos dederunt.

Disputationes rerum religiosarum

Heraclius iurgium episcoporum de natura Christi finire voluit, cum inter sectores Orthodoxiae, quae Deum et Christum diversas naturas habere adfirmabant et Monophysitium, qui dicebant Deo et Christo esse una natura, egit. Doctrinam "Monotheletismi" invenit: Christo et Deo esse diversae naturae, sed una voluntas. Quod autem papa Ioannes IV anno 640 verum esse negavit.

Bella

In Hispania

Heraclio Imperatore, provincia Spaniae amissa est a Romanis, quae Swinthila rex Visigothorum ultima castra Romanorum cepit anno 622. Romani nullum auxilium ad Hispaniam miserunt. Sicut dixit Isidorus Hispalensis:

Postquam vero apicem fastigii regalis conscendit, urbes residuas quas in Hispaniis Romana manus agebat. [...] Totius Hispaniae infra Oceani fretum monarchia regni primus idem potitus, quod nulli retro principum est collatum.

Contra Avaros

Anno 619 cum rege Avarum de pace agebat, sed frustra, nam Avari imperatorem capere in animo habebant. Anno 622 Constantinopolim frustra aggressi sunt. Postea una cum Persis contra Romanos bellum gesserunt.

Contra Persas

Rex Persarum anno 611 Antiochiam, 613 Damascum, 614 Hierosolymam expugnavit, ubi caedem maximam inter Christianos fecit. Veram Crucem Ctesiphontem transferre iussit. Anno 617 Aegyptus a Persis occupatus est. Heraclius, qui primis annis imperii sui aliis rebus occupatus erat, 5 Aprilis 622 classem in Asiam duxit et ad Issum castra collocavit. Autumno ineunte in Cappadociam profectus exercitum Persidium exstirpavit. Anno 623 navibus Trapezuntum venit, per Armeniam in regnum Persidium iter fecit. Rex Persarum Chosroes II autem fugit, Heraclius eum ad Ctesiphontem persecutus est. Tunc in Albaniam ad mare Caspium sitam profectus est, ubi hiemabat. Annis 624 et 625 vario eventu contra Persas pugnavit, cum ei nuntiatum esset regem magno exercitu Constantinopolim aggredivisse. Persides cum Avaris 29 Iunii 626 oppugnationem Constantinopolis coeperunt, sed die 7 Augusti victi sunt. Anno 627 Heraclius denuo in Persiam profectus 12 Decembris ad Ctesiphontem Persides vicit, urbem expugnavit, palatium regis flammis delevit. Rex ipse 628 seditione Persarum captus et postea necatus est. Persae tunc cum Romanis pacem fecerunt. Heraclius autem 14 Septembris 628 de Persidibus triumphavit.

Contra Arabes

Gaudium de victoria breve est, nam 633 Arabes Abu Bakr et Omaro ducibus nunc et contra Persas et contra Romanos bellum gerunt. Tum anno 636 Damascum, Februarii 638 Hierosolymam, 639 totam Syriam occupaverunt. Ita labores omnes Heraclii ad restituendum imperium orientale frustra fuerunt.[2]

Mors

Postquam Constantinopolim reversus est, de seditione nepotis Theodori et filii Athalarici audivit. Rumoribus statim creditis, ambos mutilare et in exilium mitti iussit. Tum de successione putavit. Nam filius maior Constantinus III ex Eudoxia et heres Constantinus morbo afficiebatur. Itaque Februarii 641 Heraclonam, ex Martina natum, imperatorem nominavit. 11 Februarii mortuus est.

Notae

  1. John Julius Norwich, Byzanz, Der Aufstieg des oströmischen Reiches, Duesseldorf 1993
  2. Frank Thiess, Die griechischen Kaiser, Vindobona 1992
Imperatores Constantinopolitani

379–395 Theodosius I • 395–408 Arcadius • 408–450 Theodosius II • 450–457 Marcianus • 457–474 Leo I • 474 Leo II • 474–491 Zeno • 475-476 Flavius Basiliscus • 491–518 Anastasius I • 518–527 Iustinus I  • 527–565 Iustinianus I • 565–578 Iustinus II • 578–582 Flavius Tiberius Constantinus • 582–602 Mauricius • 602–610 Phocas • 610–641 Heraclius • 641 Constantinus III • 641 Heraclius II Heraclonas • 641–668 Constans II • 668–685 Constantinus IV • 685–695 Iustinianus II • 695–698 Leontius • 698–705 Tiberius III • 705–711 Iustinianus II • 711–713 Philippicus • 713–715 Anastasius II • 715–717 Theodosius III • 717–741 Leo III Isaurianus • 741–775 Constantinus V • 775–780 Leo IV • 780–797 Constantinus VI • 797–802 Irene • 802–811 Nicephorus I • 811 Stauracius • 811–813 Michael I Rhangabus • 813–820 Leo V Armenius • 820–829 Michael II • 829–842 Theophilus • 842–867 Michael III • 866–886 Basilius I Macedonius • 886–912 Leo VI Sapiens • 912–913 Alexander • 913–959 Constantinus VII Porphyrogenitus • 919–944 Romanus I Lacapenus • 959–963 Romanus II • 963–969 Nicephorus II Phocas • 969–976 Ioannes I Tzimisces • 976–1025 Basilius II Bulgaroctonus • 1025-28 Constantinus VIII • 1028-34 Romanus III Argyrus • 1034-41 Michael IV Paphlagon • 1041-42 Michael V • 1042 Zoë • 1042 Theodora • 1042-55 Constantinus IX Monomachus • 1055-56 Theodora • 1056–57 Michael VI Stratioticus • 1057–59 Isaacius I Comnenus • 1059–67 Constantinus X Ducas • 1067–78 Michael VII Ducas • 1068–71 Romanus IV Diogenes • 1078–81 Nicephorus III Botaniates • 1081–1118 Alexius I Comnenus • 1118–43 Ioannes II Comnenus • 1143–80 Manuel I Comnenus • 1180–83 Alexius II Comnenus • 1182–85 Andronicus I Comnenus • 1185–95 Isaacius II Angelus • 1195–1203 Alexius III Angelus • 1203–04 • Alexius IV Angelus • 1204 Alexius V Ducas • 1204–1222 Theodorus I Lascares • 1222–1254 Ioannes III Ducas Batatzes • 1254–1258 Theodorus II Ducas Lascares • 1258–1261 Ioannes IV Ducas Lascares • 1261–1282 Michael VIII Palaeologus • 1282–1328 Andronicus II Palaeologus • 1328–1341 Andronicus III Palaeologus • 1341–1347 Ioannes V Palaeologus • 1347–1354 Ioannes VI Cantacuzenus • 1355–1376 Ioannes V Palaeologus • 1376–1379 Andronicus IV Palaeologus • 1379–1391 Ioannes V Palaeologus • 1390 Ioannes VII Palaeologus • 1391–1425 Manuel II Palaeologus • 1425–1448 Ioannes VIII Palaeologus • 1448–1453 Constantinus XI Palaeologus