Quantum redactiones paginae "De rerum natura (Lucretius)" differant

E Vicipaedia
m bot addit: ca:De rerum natura
(eadem)

Emendatio ex 15:44, 2 Februarii 2010

De Rerum Natura est poema didacticum a poeta philosophoque Romano Lucretio saeculo 1 a.C.n. scriptum in quo auctor philosophiam suam Epicuream exponit ut alii religione relicta in sententiam Epicuri transeant.

Synopsis

Incepto poemate Lucretius Venerem invocat ut et versus suos decoret et bellum a Romanis avertat; hi autem versus non propria vi sunt legendi, Lucretius enim deista fuit, qui dubitavit deos res mundanas curare. Quibus scriptis poeta religionem damnans hanc et falsam affirmat et maleficam.

Nexus externi