Quantum redactiones paginae "Idus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1: Linea 1:
'''Idus''' (iduum, plurale tantum, fem.)<ref>In antiquis fastis scribuntur EIDUS vel EID.</ref> in [[fasti]]s [[Roma antiqua|Romanis]] erant dies mensis feriatus cum plenilunio antiquitus congruens, mox tamen, postquam annus ad cursum solis aptatus est, non iam cum plenilunio congruens sed medio mense celebratus, ita ut ceteris quidem mensibus tertius decimus, mensibus vero Martio, Maio, Iulio, Octobri quintus decimus dies in mense esset.

Secundum auctores antiquos hoc vocabulum e lingua [[Etrusci|Etrusca]] sumptum est : [[Marcus Terentius Varro|Varro]] enim adfirmat hunc diem [[Etrusci|Etruscos]] "itus", [[Sabini|Sabinos]] idus vocasse. [[Macrobius]] etiam addidit "iduare" verbum apud Tuscos dividere significasse ac diem ita nominatum quod mensem divideret in duas partes. Quod hodie nec probari nec refelli potest. Nonnulli eruditi moderni [[etymologia]]m indo-europaeam quaesiverunt, non tamen ita ut consensum peritorum assequerentur.
Secundum auctores antiquos hoc vocabulum e lingua [[Etrusci|Etrusca]] sumptum est : [[Marcus Terentius Varro|Varro]] enim adfirmat hunc diem [[Etrusci|Etruscos]] "itus", [[Sabini|Sabinos]] idus vocasse. [[Macrobius]] etiam addidit "iduare" verbum apud Tuscos dividere significasse ac diem ita nominatum quod mensem divideret in duas partes. Quod hodie scilicet nec probari nec refelli potest. Nonnulli eruditi moderni [[etymologia]]m indo-europaeam quaesiverunt, non tamen ita ut consensum peritorum assequerentur.

Omnes idus [[Iuppiter|Iovi]] sacratae erant, cui ove (quae "ovis idulis" dicebatur) a [[Flamen|flamine diali]] sacrificabatur : itaque idus dies [[Fasti|nefasti]]<ref>'''N''' vel '''NP''' in fastis notabantur.</ref> erant.

Emendatio ex 15:17, 26 Ianuarii 2010

Idus (iduum, plurale tantum, fem.)[1] in fastis Romanis erant dies mensis feriatus cum plenilunio antiquitus congruens, mox tamen, postquam annus ad cursum solis aptatus est, non iam cum plenilunio congruens sed medio mense celebratus, ita ut ceteris quidem mensibus tertius decimus, mensibus vero Martio, Maio, Iulio, Octobri quintus decimus dies in mense esset.

Secundum auctores antiquos hoc vocabulum e lingua Etrusca sumptum est : Varro enim adfirmat hunc diem Etruscos "itus", Sabinos idus vocasse. Macrobius etiam addidit "iduare" verbum apud Tuscos dividere significasse ac diem ita nominatum quod mensem divideret in duas partes. Quod hodie scilicet nec probari nec refelli potest. Nonnulli eruditi moderni etymologiam indo-europaeam quaesiverunt, non tamen ita ut consensum peritorum assequerentur.

Omnes idus Iovi sacratae erant, cui ove (quae "ovis idulis" dicebatur) a flamine diali sacrificabatur : itaque idus dies nefasti[2] erant.

Idus Martiae celebres factae sunt, quod eo die anno 44 a.C.n. dictator Caesar a senatoribus coniuratis interfectus est.

Notae

  1. In antiquis fastis scribuntur EIDUS vel EID.
  2. N vel NP in fastis notabantur.

FONTES

  • Macrobius, libro primo Saturnaliorum, capite 15.
  • Ovidius, Fasti libro primo versus 56 et 587-588..
  • Varro, libro sexto de Lingua latina capitulo 28.