Quantum redactiones paginae "Benedictus XVI" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Xqbot (disputatio | conlationes)
m bot mutat: qu:Binidiktu XVI
Linea 55: Linea 55:


Post haec, diari episcoporum ''[[Avvenire]]'' praefectus, diurnarius catholicus [[Dinus Boffo]], qui etiam [[Silvius Berlusconi|Silvium Berlusconi]] propter vitam eius percensuerat, ut [[Ecclesia catholica|Ecclesiam]] defenderet, se a munere removere debuit quia diaria quae ad Berlusconi pertinunt, scripserunt Boffo [[Homophylophilia|homophylophilum]] fuisse.
Post haec, diari episcoporum ''[[Avvenire]]'' praefectus, diurnarius catholicus [[Dinus Boffo]], qui etiam [[Silvius Berlusconi|Silvium Berlusconi]] propter vitam eius percensuerat, ut [[Ecclesia catholica|Ecclesiam]] defenderet, se a munere removere debuit quia diaria quae ad Berlusconi pertinunt, scripserunt Boffo [[Homophylophilia|homophylophilum]] fuisse.

Die [[17 Ianuarii]] [[2010]] secundus papa post Ioannem Paulum II [[synagoga]]m Romanam invisit.


== Visitae apostolicae ==
== Visitae apostolicae ==

Emendatio ex 21:11, 18 Ianuarii 2010

Wikidata Benedictus XVI
Res apud Vicidata repertae:
Benedictus XVI: imago
Benedictus XVI: imago
Benedictus XVI: subscriptio
Benedictus XVI: subscriptio
Nativitas: 16 Aprilis 1927; Birth house of Benedict XVI, Mercatellus ad Aenum
Obitus: 31 Decembris 2022; Mater Ecclesiae, Civitas Vaticana
Patria: Germania, Civitas Vaticana, Italia
Nomen nativum: Joseph Aloisius Ratzinger

Pontificatus

2005
Praecessor: Ioannes Paulus II
Successor: -

Insignia heraldica

Benedictus XVI: insigne
Benedictus XVI: insigne

Benedictus PP. XVI, natus Iosephus Aloisius Ratzinger (in vico Marktl ad Aenum Germaniae die 16 Aprilis 1927), est Pontifex Maximus Ecclesiae Catholicae a die 19 Aprilis 2005. Benedictus XVI factus est papa secundo die suffragiorum.

Sua apostolica sententia est "Cooperatores Veritatis," quae significat "Nos ergo debemus sublevare huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis."

Vita

Natus in vico Bavariano die Sabbati Sancti, Iosephus Ratzinger eodem die in Vigilia Paschali baptizatus est more fidei Catholicae Romanae. Bene meruit in scholis localibus, linguam latinam discens inter ceteras disciplinas. Ipse, sequens legis praeceptum, anno 1941 ad Iuventutem Hitlerianam accessit, sicut et ceteri pueri illo tempore accesserunt. Secundum populi sui leges in militibus Germaniae inscriptus est, sed vergente belli fine locum suum reliquit et domum revertit. Studiis theologicis incubuit, et die 29 Iunii 1951 Iosephus Ratzinger una cum fratre suo Georgio Ratzinger, sacerdos a cardinale Michaele de Faulhaber ordinatus est. Ab 1958, Ratzinger professor theologiae dogmaticae et historiae dogmatis Frisingae, Bonnae, Monasterii, Tubingae, Ratisbonae fuit

Fasciculus:Ratzinger Szczepanow 2003 9.JPG
Cardinalis Iosephus Ratzinger anno 2003

Ex anno 1962, Iosephus Ratzinger Concilio Vaticano Secundo interfuit; erat consiliarius cardinalis Iosephi Frings, qui eum theologiae peritum magni aestimavit.

Archiepiscopus Archidioecesis Monacensis et Frisingensis institutus et cardinalis electus anno 1977 est a Paulo VI. Anno 1981 a Ioanne Paulo II praefectus Congregationis pro doctrina Fidei in Vaticano factus est.

Pontificatus

Anno 2005, a S.R.E. cardinalibus in summum pontificem electo, nomen "Benedicti XVI" sibi imposuit, recordans papam Benedictum XV, qui tempore Belli Orbis Terrarum I strenue pro pace se impendebat, et Sanctum Benedictum, qui culturam Europeam saeculis V et VI maxime fovebat.

Benedictus XVI in Monte Claro (Jasna Góra, Polonia; mense Maio 2006)

Benedictus XVI est primus papa ab anno 1008 (Stephanus IX) qui in Germania hodierna natus est, sed est primus papa Germanicus ab 1523. Die 14 Septembris huius anni Hadrianus VI Romae mortuus est. Illo tempore Batavia, ubi Hadrianus VI natus est, erat natio Germanica intra Res Publica Vimariana. Benedictus XVI est decimus non-Italicus papa. Secutus est Ioannem Paulum II, qui primus non-Italicus papa ab anno 1523 est.

Benedictus XVI insigne paparum substantialiter mutavit. Suum insigne non iam a tiara coronatur, sed a mitra. Elogium suum est "Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam."

Mense Augusti anno 2005 Coloniae Agrippinae, Dies Mundiales Iuventutis a papa Benedicto XVI, magno concursu cardinalium et episcoporum facto, coram circa unum millionem fidelium sollemniter celebrati sunt.

Die 24 Martii 2006, Benedictus XVI quindecim cardinales creavit, inter quos duodecim nondum octoginta annos nati erant, ut papam eligere possent. Mense Maii 2006, iter in Poloniam fecit, et Iulii in Hispanicam urbem Valentiam. Aestate 2006, Tarcisius Cardinalis Bertone successor Cardinalis Angeli Sodano in magistratus Secretarii Status a papa Benedicto XVI factus est.

Mense Septembris 2006, Benedictus XVI in patriam suam, Bavariam iter fecit. Apud universitatem Ratisbonae, sermonem de fide et ratione in religione Christiana ac Islamica habuit, qui non recte intellectus est et orbe terrarum controversias et etiam tumultus concitavit. Die 28 Novembris, ipse iter in Turciam, primam civitatem cultu Islamico motam ab eo visitatam, coepit. Urbes Ancyram et Ephesum et Constantinopolim visitavit, ubi patriarchae oecumenico Bartholomeo I occurrit. Mense Decembris, papae opinio contra euthanasiam controversias in Italia concitavit.

Anno 2007 mense Maio in Brasiliam et mense Septembri in Austriam Benedictus XVI itinera fecit.

Die 7 Iulii 2007 Benedictus XVI litteras apostolicas Motu Proprio Summorum Pontificum promulgavit, quae decernunt ritum Tridentinum sanctae missae a sancto papa Pio V constitutum in omnibus dioecesibus orbis terrarum rursus permitti. Paulo post Congregatio pro Doctrina Fidei argumentum epistulae encyclicae papae Ioannis Pauli II "ut unum sint" abunde confirmavit. In eo dicitur Ecclesiam Catholicam solam et veram ecclesiam esse (cf. Textus Latine).

Die 24 Novembris 2007, Benedictus XVI viginti tres novos cardinales, inter quos duodeviginti electores, creavit.

Inter vigiliam Paschae Benedictus XVI Magdi Allam scriptorem diarii Italicus oriundus e Aegypto, qui semper pugnax de (accurate contra) religionem Islamicam et de ab eo suspicatis periculis eius scribet, baptizavit. Baptismo Magdi Allam testis adstitit Mauritius Lupi, publicus factionis dextrae Forza Italia vir.

Papa Benedictus XVI (audientia generalis Mercurii die 21 Septembris 2005)

Die 24 Ianuarii 2009 papa Benedictus XVI sacrorum interdictum contra episcopos Fraternitatis Sacerdotalis Sancti Pii X, anno 1970 a archiepiscopo Francico Marcello Lefebvre conditae, abolevit. Hoc decretum orbe terrarum controversias iterum concitavit, quia unus fraternitatis episcoporum, Ricardus Williamson, dictus est inter colloquium percontativum cum televisione Suecica holocaustum denegavisse [1][2]. Post has res gestas Benedictus in multis difficultatibus cum fidelibus sed etiam cum episcopis quibusdam versatur et de hoc cum epistula mense Martio 2009 questus est.

Eodem tempore multi (et etiam episcopus quidam[3]) intellegi non potuerunt quia Benedictus XVI et "conferentia" episcopalis Italica dixerunt contra patris eius voluntatem Eluanam Englaro, mulierem quae septendecim annos sine sensu propter autocineti sinistrum casum mansit, artificiose nutrire debetur.

Semper in Italia multi diurnarii putant rem incomprehensam Papa nihil dixisse de Silvii Berlusconi modo vivendi, quem ipsi scribunt dissolutum sit. Benedictus invicem, Berlusconi in aeroporto et postea scribae a secretis eius Ioanni Letta obviam se dedit.

Post haec, diari episcoporum Avvenire praefectus, diurnarius catholicus Dinus Boffo, qui etiam Silvium Berlusconi propter vitam eius percensuerat, ut Ecclesiam defenderet, se a munere removere debuit quia diaria quae ad Berlusconi pertinunt, scripserunt Boffo homophylophilum fuisse.

Die 17 Ianuarii 2010 secundus papa post Ioannem Paulum II synagogam Romanam invisit.

Visitae apostolicae

Rubrae pictae civitates a Benedicto XVI visitatae

Encyclica Epistola

Die 13 Martii 2007, Benedictus XVI apostolicam exhortationem post synodum Sacramentum Caritatis promulgavit, quae usus linguae Latinae promovet et caelibatum presbyterorum confirmat.

Die 13 Aprilis 2007, prima pars libri qui papa de Iesu Christo scripsit et scripturus est[4][5] edita est.

Die 30 Novembris 2007, secunda encyclica pontificatus Benedicti XVI de spe, sub titulo Spe Salvi, et die 7 Iulii 2009 tertia Caritas in Veritate, promulgata est.

Consistoria

Die 26 Martii 2006, papa Benedictus XVI duodecim cardinales electores (et alios tres non electores) creavit. Hi sunt:

  1. Gulielmus Iosephus Levada
  2. Francus Rodé
  3. Augustinus Vallini
  4. Carolus Caffarra, archiepiscopus Bononiae (Italia)
  5. Stanislaus Dziwisz
  6. Ioannes Petrus Ricard, archiepiscopus Burdigalae (Francia)
  7. Antonius Cañizares Llovera (Hispania)
  8. Gaudentius Rosales
  9. Iosephus Zen Ze-kiun
  10. Georgius Liberatus Urosa Savino
  11. Nicolaus Cheong Jin-suk
  12. Ioannes Patricius O'Malley

Die 24 Novembris 2007, papa Benedictus XVI duodeviginti novos cardinales electores (et alios quinque non electores) creavit. Hi sunt:

  1. Leonardus Sandri, Praefectus Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus
  2. Ioannes Patricius Foley, magnus magister Ornis Equestris Sancti Sepulcri Hierosolymitani
  3. Ioannes Lajolo, praeses Pontificii Consilii pro Civitate Vaticana
  4. Paulus Iosephus Cordes, praeses Pontificii Consilii Cor Unum
  5. Angelus Comastri, Archipresbyter Basilicae Vaticanae ac praeses Fabriciae Sancti Petri
  6. Stanislaus Rylko, Praeses Pontificii Consilii pro Laicis
  7. Raphael Farina, bibliotecarius Bibliothecae Apostolicae Vaticanae et dux Archivi Secreti Vaticani
  8. Augustinus García-Gasco Vicente, Archiepiscopus Valentiae (Hispania)
  9. Ioannes Baptista Brady, Archiepiscopus Armagh (Hibernia)
  10. Ludovicus Martínez Sistach, Archiepiscopus Barcinonis (Hispania)
  11. Andreas Vingt-Trois, Archiepiscopus Lutetiae (Francia)
  12. Angelus Bagnasco, Archiepiscopus Genuae (Italia)
  13. Theodorus Hadrianus Sarr, Archiepiscopus Dakar (Senegalia)
  14. Osvaldus Gracias, Archiepiscopus Bombayae (India)
  15. Franciscus Robles Ortega, Archiepiscopus Monterrey (Mexicum)
  16. Daniel Nicolaus DiNardo, Archiepiscopus Galveston - Hustoniae (Civitates Foederatae Americae)
  17. Odilo Petrus Scherer, Archiepiscopus Urbis Paulistanae (Brasilia)
  18. Ioannes Njue, Archiepiscopus Nairobiae

Nexus Externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Benedictum XVI spectant.
Vide Benedictus XVI in Victionario.

Lege etiam

  • Mittermaier, Karl. 2006. Die deutschen Päpste : Benedikt XVI. und seine deutschen Vorgänger.

Nota

  1. Papst begnadigt notorischen Holocaust-Leugner, Tages-Anzeiger die 22 Ianuarii 2009
  2. ‚Pius-Bischof‘ Richard Williamson leugnet die Existenz von Gaskammern, kath.net, die 22 Ianuarii 2009
  3. Colloquium percontativum cum Iosepho Casale in diario La Stampa.
  4. Germanice, Jesus von Nazareth: Von der Taufe im Jordan bis zur Verklärung, Herder, 16 Aprilis 2007, ISBN 978-3-451-29861-5.
  5. Italiane, "Gesù di Nazaret," Milano, Rizzoli, 2007, ISBN 978-88-17-01659-9.
Series Paparum

PetrusLinusAnacletusClemens IEvaristusAlexander ISixtus ITelesphorusHyginusPius IAnicetusSoteriusEleuterusVictor IZephyrinusCallistus IUrbanus IPontianusAnterusFabianusCorneliusLucius IStephanus ISixtus IIDionysiusFelix IEutychianusCaiusMarcellinusMarcellus IEusebiusMiltiadesSilvester IMarcusIulius ILiberiusDamasus ISiriciusAnastasius IInnocentius IZosimusBonifacius ICaelestinus ISixtus IIILeo IHilariusSimpliciusFelix III Gelasius IAnastasius IISymmachusHormisdasIoannes IFelix IVBonifacius IIIoannes IIAgapetus ISilveriusVigiliusPelagius IIoannes IIIBenedictus IPelagius IIGregorius ISabinianusBonifacius IIIBonifacius IVAdeodatus IBonifacius VHonorius ISeverinusIoannes IVTheodorus IMartinus IEugenius IVitalianusAdeodatus IIDonusAgathoLeo IIBenedictus IIIoannes VCononSergius IIoannes VIIoannes VIISisinniusConstantinusGregorius IIGregorius IIIZachariasStephanus IIStephanus IIIPaulus IStephanus IVHadrianus ILeo IIIStephanus VPaschalis IEugenius IIValentinusGregorius IVSergius IILeo IVBenedictus IIINicolaus IHadrianus IIIoannes VIIIMarinus IHadrianus IIIStephanus VIFormosusBonifacius VIStephanus VIIRomanusTheodorus IIIoannes IXBenedictus IVLeo VSergius IIIAnastasius IIILandoIoannes XLeo VIStephanus VIIIIoannes XILeo VIIStephanus IXMarinus IIAgapetus IIIoannes XIILeo VIIIBenedictus VIoannes XIIIBenedictus VIBenedictus VIIIoannes XIVIoannes XVGregorius VSilvester IIIoannes XVIIIoannes XVIIISergius IVBenedictus VIIIIoannes XIXBenedictus IXSilvester IIIBenedictus IXGregorius VIClemens IIBenedictus IXDamasus IILeo IXVictor IIStephanus XNicolaus IIAlexander IIGregorius VIIVictor IIIUrbanus IIPaschalis IIGelasius IICallistus IIHonorius IIInnocentius IICaelestinus IILucius IIEugenius IIIAnastasius IVHadrianus IVAlexander IIILucius IIIUrbanus IIIGregorius VIIIClemens IIICaelestinus IIIInnocentius IIIHonorius IIIGregorius IXCaelestinus IVInnocentius IVAlexander IVUrbanus IVClemens IVGregorius XInnocentius VHadrianus VIoannes XXINicolaus IIIMartinus IVHonorius IVNicolaus IVCaelestinus VBonifacius VIIIBenedictus XIClemens VIoannes XXIIBenedictus XIIClemens VIInnocentius VIUrbanus VGregorius XIUrbanus VIBonifacius IXInnocentius VIIGregorius XIIMartinus VEugenius IVNicolaus VCallistus IIIPius IIPaulus IISixtus IVInnocentius VIIIAlexander VIPius IIIIulius IILeo XHadrianus VIClemens VIIPaulus IIIIulius IIIMarcellus IIPaulus IVPius IVPius VGregorius XIIISixtus VUrbanus VIIGregorius XIVInnocentius IXClemens VIIILeo XIPaulus VGregorius XVUrbanus VIIIInnocentius XAlexander VIIClemens IXClemens XInnocentius XIAlexander VIIIInnocentius XIIClemens XIInnocentius XIIIBenedictus XIIIClemens XIIBenedictus XIVClemens XIIIClemens XIVPius VIPius VIILeo XIIPius VIIIGregorius XVIPius IXLeo XIIIPius XBenedictus XVPius XIPius XIIIoannes XXIIIPaulus VIIoannes Paulus IIoannes Paulus IIBenedictus XVIFranciscus

Formula:Link FA