Quantum redactiones paginae "Aratus Solensis" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1: Linea 1:
'''Aratus Solensis''' (natus circa annum CCCX a. Chr. n.; mortuus anno CCXLV a. Chr. n.) [[''poeta'']] [[''Graecia|graecus'']] fuit.
'''Aratus Solensis''' (natus circa annum CCCX a. Chr. n.; mortuus anno CCXLV a. Chr. n.) [[poeta]] [[Graecia|graecus]] fuit.


Natus [[Soli|Solis]] [[Cilicia|Ciliciae]] familiaque nobili ortus studiis incubuit Athenis, in primis autem philosophiae Stoicorum operam dedit. Philosophia autem temporibus antiquis physicam, id est rerum scientiam, quoque continuit. Diutius aput Antigonum Gonatam in Macedonia et apud Antiochum I in Syria vixit.
Natus [[Soli|Solis]] [[Cilicia|Ciliciae]] familiaque nobili ortus studiis incubuit Athenis, in primis autem philosophiae Stoicorum operam dedit. Philosophia autem temporibus antiquis physicam, id est rerum scientiam, quoque continuit. Diutius aput Antigonum Gonatam in Macedonia et apud Antiochum I in Syria vixit.

Emendatio ex 12:25, 7 Iulii 2006

Aratus Solensis (natus circa annum CCCX a. Chr. n.; mortuus anno CCXLV a. Chr. n.) poeta graecus fuit.

Natus Solis Ciliciae familiaque nobili ortus studiis incubuit Athenis, in primis autem philosophiae Stoicorum operam dedit. Philosophia autem temporibus antiquis physicam, id est rerum scientiam, quoque continuit. Diutius aput Antigonum Gonatam in Macedonia et apud Antiochum I in Syria vixit.

Operum Arateorum solum "phaenomenon", quae graece dicuntur, MCLIV versuum poema de rebus caelestibus traditum est; quod poema maxima ex parte Eudoxum Cnidium atrologum sequitur. Aratus vero poema lima poetica emendans catasterismos, id est mutationes animantium in signa caelestia, addidit. Pars secunda operis de signis tempestatum disputat; quae pars graece "diosemeia" dicitur. Carmina Aratea notabiliora facta sunt propter siccitatem rei, quam Aratus astrologiam penitus ignorans aemulatione poetica commotus vivificare nisus est.

Arati opus vero imitati sunt complures auctores Romani, qui veri aemuli auctoris graeci dici possunt. Versiones autem memoratu dignae Marci Tulli Ciceronis, Germanici, Avieni sunt. Cum autem Arati carmina difficiliora sint, temporibus iam antiquis ii, qui illa lexerant, in margine voluminum scholia addiderunt. Nominibus siderum, quae nobis versionibus latinis tradita sunt, hodie quoque utimur; index siderum autem syntaxi mathematicae Claudii Ptolemaei (saeculi II p. Chr. n.) subest et res gravis per saeculorum decursum in traditione arabica permansit.

de libris

  • Erren, Manfred, Die Phainomena des Aratos von Soloi, Untersuchungen zum Sach- und Sinnverständnis, Wiesbaden 1967.
  • Erren, Manfred, Aratos: Phainomena, Sternbilder und Wetterzeichen, München 1971.
  • Fakas, Christos, Der hellenistische Hesiod, Arats "Phainomena" und die Tradition der antiken Lehrepik, Wiesbaden 2001.
  • Kidd, Douglas, Aratus : Phaenomena, Cambridge 1997.
  • Martin, Jean, Aratos : Phénomènes, 2 Bd.e, Paris 1998.
  • Martin, Jean, Scholia in Aratum vetera, Stuttgart 1974.