Quantum redactiones paginae "Partes orationis" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Xqbot (disputatio | conlationes)
TXiKiBoT (disputatio | conlationes)
m bot addit: id:Kelas kata
Linea 37: Linea 37:
[[gl:Categoría gramatical]]
[[gl:Categoría gramatical]]
[[he:חלקי הדיבר]]
[[he:חלקי הדיבר]]
[[id:Kelas kata]]
[[is:Orðflokkur]]
[[is:Orðflokkur]]
[[it:Parti del discorso]]
[[it:Parti del discorso]]

Emendatio ex 10:30, 29 Decembris 2009

Pars orationis (Graece μέρος τοῦ λόγου) est terminus grammaticus ad sententiae structuram articulatim discribendam designatus. Constat enim orationem hic in aequo esse cum sententia, et partes hic esse sententiae partes sive verba sive lexis, quae igitur elementa quaedam sunt, ex quibus sententia quaeque construitur.

Partes orationis insuper ad vocabularium in categorias sive classes lexicales distribuendum pertinent. Cum autem variis linguis eaedem non sint categoriae lexicales, respiciendum est quod quaeque lingua suam habet copiam (vel subcopiam) omnium classium lexicalium ab linguistis generalibus numeratarum. Constat autem inter nomen et verbum in omnibus linguis distingui oportere.

Antiquitas

Partes orationis primus Aristoteles duas tradidit, nomen et verbum; deinde Donatus octo definivit. Sed omnes ad illa duo principalia revertuntur, id est, ad nomen et verbum, quae significant personam et actum. Reliquae adpendices sunt et ex his originem trahunt. Nam pronomen ex nomine nascitur, cuius officio fungitur, ut «orator ille.» Adverbium de nomine nascitur, ut «doctus, docte.» Participium de nomine et verbo, ut «lego, legens.» Coniunctio vero et praepositio vel interiectio in conplexu istarum cadunt. Ideo et nonnulli quinque partes definierunt, quia istae superfluae sunt.[1]

De controversiis

Grammatica universalis

Notae

  1. Isidorus, Etym. 1,6.

Bibliographia