Jump to content

Iulii 2024 pagina mensualis Vicipaediae Latinae

Odysseus et Sirenes
Odysseus et Sirenes

Odyssea est carmen epicum Graece saeculo octavo seu septimo a.C.n. compositum et Homero adscriptum. Historiam Iliadis post intervallum continuans, de itinere Ulixis post Bellum Troianum tractat.

I Ad initium carminis poëta Musam invocat. Deorum concilium fit de Ulixe a Calypsus insula liberando et in Ithacam mittendo. Dea Minerva in Ithacam proficiscitur ad Telemachum, similis facta Menti regi Taphiorum. Facto autem colloquio, Telemachus, a Minerva suasus ut proficisceretur ad patris inquisitionem, in Pylum quidem ad Nestorem, in Spartam vero ad Menelaum. Procorum fit convivium. II Congregato concilio Telemachus denuntiat procis ut exeant e domo Ulixis. Acceptis autem ab Euryclea quae peregrinationem necessaria erant, a Minerva sociis et navi, navigationem solvit post solis occasum. III Telemachum venientem cum Minerva (quae personam Mentoris, Odysseo consiliarii, adsumit) Nestor hospitio excipit, et narrat quae accederunt Graecis e Troia reditis. Sacrificium facit. Telemachus curru accepto cum Pisistrato Nestoris filio Spartam proficiscitur. Nocte superveniente divertuntur apud Dioclem Pheris. IV Apud Menelaum hospitio exceptus cum Pisistrato Telemachus, nuntiat ea quae in Ithaca a procis fiebant. Ipsi narrat Menelaus de reditu Graecorum et Protei vaticinio, per quod cognovit Agamemnonis mortem Ulixemque apud Calypso retentum. Proci eo tempore de Telemacho occidendo consultant. Consolatur autem Minerva per somnium Penelopam, Telemachi profectionem graviter ferentem, persona Iphthimae Penelopae sorori adsumpta