Februarii 2023 pagina mensualis Vicipaediae Latinae

Arx Rheinstein
Arx Rheinstein

Germania, publice Res Publica Foederata Germaniae (Theodisce Deutschland et Bundesrepublik Deutschland et BRD), est foederalis respublica parlamentaria in Europa Media sita, ex sedecim civitatibus foederatis constans. Caput et maxima urbs est Berolinum. Aream 357 023 chiliometrorum quadratorum et clima plerumque temperatum habet. Civitas, cui sunt 83 millionum incolarum, est frequentissima cum Unione Europaea consociata, maior continentis Europaeae potestas oeconomica et civilis, ac dux historicus in multis provinciis quae in ratione vel usu versantur.

Nomen Germaniae apud Iulium Caesarem regionem trans Rhenum a Germanis habitatam denotat. Primo saeculo exeunte provinciae Romanae Germania superior et Germania inferior conditae sunt. Annis ab 962 ad 1806 Germania idem ac Sacrum Romanum Imperium valere potuit, sed etiam civitates, ubi Lingua Theodisca maxime in usu sive publica erat, post pacem Westphalicam (1648) autem, cum Nederlandia et Helvetia ab Sacro Romano Imperio discesserunt, civitates, ex quibus fere hodierna Germania et Austria profectae sunt