Octobris 2022 pagina mensualis Vicipaediae Latinae

Abbatia Cremifanensis est Benedictinum Congregationis Austriacae monasterium in Austria Superiore, Cremifani in communi homonymo situm.

Coenobium a Tassilone III, duce Bavariae, anno 777 fundatum est. Legenda saeculi tertii decimi narrat Tassilonem monasterium in memoriam filii Guntheri in venando ab apro occisi fundavisse. Quod autem sine fundamento historico esse videtur.

Litterae fundatoriae in Codice Fridericiano maiore, ut dicitur, bibliothecae abbatialis servatae quotannis in festo fundatoris (die 12 Decembris) ad mensam recitantur.

Anno 788, Tassilone a potestate demoto, Carolus Magnus anno 791 possessiones statumque monasterii confirmavit. Post Hungarorum autem devastationes saeculo decimo abbatia tamquam commenda in dicionem episcoporum dioecesis Passaviensis venit.


Ineunte undecimo saeculo, Henricus II reformationem monasticam commovit, qua re secundus fundator monasterii habetur. Traditio Cremifanensis vult eum Godehardum Hildesheimensem, abbatem Altensem, qui tum monasteriis reformandis operam dedit, abbatem Cremifanensem fecisse, quod autem dubium est. Cuidam Sigmaro (saec. 11 ineunte) primus index librorum bibliothecae abbatialis 60 codices manuscriptos exhibens debetur. ...