Novembris 2019 pagina mensualis Vicipaediae Latinae

Jump to navigation Jump to search
ars Praecolumbiana

Panăma sive plenius res publica Panamensis est civitas sui iuris circiter 3 220 000 incolarum in America Media sita et finitima Septemtrione Mari Caribico, Oriente Columbiae, Meridie Oceano Pacifico et Occidente Costaricae. Caput est urbs Panamensis. In angustissimo Mesamericanae continentalis partis loco, in isthmo usque ad Americam Australem patente, sita est. In medio Canale Panamense, Oceanum Atlanticum et Oceanum Pacificum alligante, divisa est. Quotannis, circiter 14 000 navium (5% mundani maritimi commercii) 82 chiliometra canalis transeunt, cuius dominium cessum est e Civitatibus Foederatis Panamae anno 2000. Civitatis sententia est: "Pro mundi beneficio."

Numerus incolarum civitatis a plerisque Mixticiis, scilicet Amerindis cum Europaeis mixtis, formantur. Praecipuus oeconomicus campus diaconiarum est, qui pecuniarias activitates et reditus impetratos a Columbense liberi commercii zona, canalis cultu ac navium actuariarum patefactione amplectitur.

Panamensis oeconomia valde variata est et ultimis decenniis propter portum urbis Panamensis satis crevit, ubi in praesenti canalis urbis nationisque nomen ferens est. Panama fortis industrialis polus est, cum oeconomica sat variata in agripecuariis areis, specificius in maizii, bananae, coffeae, oryzae et cannae saccharíferae cultu