Decembris 2018 pagina mensualis Vicipaediae Latinae

Testa in qua scriba quidam coniugationem verbi dicendi meditatus est
Testa in qua scriba quidam coniugationem verbi dicendi meditatus est

Lingua Aegyptia Demotica est forma seu gradus Linguae Aegyptiae antiquae quae litteris Demoticis scribi solebat, nempe a saeculo septimo medio a.C.n. usque ad quintum p.C.n. "Demoticam" cum Aegyptologi dicant, eo nomine sibi volunt vel Scripturam Demoticam, vel Linguam Demoticam. Hi sensus utrique cum altero saepe confunduntur, neque ab ipsis doctis semper distinguuntur.

Singula Linguae Demoticae generatim in medio sunt inter Linguam Aegyptiam Serotinam (quae solet litteris hieroglyphicis scribi) et Linguam Copticam (litteris fere Graecis). Phonologia linguae Demoticae satis difficile enodatur. Primum quia lingua omnino mortua est, opus est plerumque scripturae Demoticae inniti, quod in se molestum est, quia nullum scribendi systema loquellam exacte repraesentat, et notae Demoticae sunt praesertim difficiles lectu