Februarii 2018 pagina mensualis Vicipaediae Latinae

Tabula orbis terrarum ex opere Claudii Ptolemaei saeculo XV delineata
Tabula orbis terrarum ex opere Claudii Ptolemaei saeculo XV delineata

Rationes inter imperia Sinicum et Romanum, viis plerumque non rectis habitae, comprehenderunt permutationem et coniunctionem nuntiorum, sapientiae, commerciique inter imperium Romanum et imperium Sinicum domûs Han, atque inter Imperium Romanum Orientale et varios domos Sinicas. Haec imperia gradatim inter se appropinquaverunt, Romanis in Orientem Medium et Sinis Han in Mediam Asiam invadentibus. Paulum autem inter se cognoverant, et raro nuntios communicare conati sunt. Imperia internuntia, ut Regnum Parthorum et Imperium Cossanum ad rectionem commercii serici retinendam communicationem inter illa imperia inhibuerunt. Anno 97, Ban Chao dux Sinicus Gan Ying legatum Romam mittere conatus est, sed Gan Sinum Persicum transire a Parthis dissuasus est. Scriptores rerum gestarum Sinici nonnullos legatos Romanos in Sinas venisse tradunt: primum, ab Antonino Pio vel Marco Aurelio missum, anno 166, alios annis 226 et 284 advenisse, deinde post longum intervallum primum legatum ex imperio Romano orientali anno 643 venisse.

In Via Serica et viis marinis sericum Sinicum atque vitrea et panni subtiles Romani permutabantur