Ianuarii 2017 pagina mensualis Vicipaediae Latinae

Planetae stellam HR8799 circumeuntes
Planetae stellam HR8799 circumeuntes

Planeta extrasolaris vel exoplaneta est planeta qui ultra Systematis Solaris limites motat. Permultis stellis planetae circumire censentur, inter quas fortasse sunt dimidium omnium stellarum Solis similium. Secundum statisticam anni 2012 investigationem, quaeque ex circa 100 billionibus stellarum in galaxia nostro seu Via lactea "in medio . . . saltem 1.6 planetas" habere fertur. Non minus ergo quam 160 billiones planetarum stellis circumeuntium in sola Via Lactea exsistere possunt. Planemonum (seu corporum massam planetariam habentium) libere in Via Lactea fluitantium fortasse exstant trilliones, sive videlicet corporum Plutone maiorum 100 000 pro omni stella sequentiae principalis.

Iam diu homo interrogat solusne sit in universo. Qui est alius modus quaerendi, sintne alii planetae in quibus crescant aliae formae vitae. Christianus Hugenius erat primus astronomus cui erat notio utendorum instrumentorum observationis ut tales planetae detegerentur. Saeculo vicensimo telescopiis melioribus novae artes inventae: inventio ex onere parta (Anglice: charge-coupled device sive CCD), cura imaginum, spatii telescopium Hubble, res omnes quae stellarum motus optime metiantur. Ob eam causam multi astronomi planetas extrasolares detegi posse putant