Spatium retroperitoneale

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Vasa et renes intra spatium retroperitoneale. In sectione hae ibi demum visibilia, postquam peritoneum et organa eius remota sunt.

Spatium retroperitoneale (TA: 10.1.01.002) est spatium anatomicum textus connexivi intra cavitatem abdominalem et sub peritoneum locatum. Aliter quam organa intraperitonealia structuris retroperitonealibus non terminatio definitiva altera quam peritoneum anterius locatum est. Secundum definitionum unam structura retroperitonealis appellatur, simul primum inter peritoneum parietale et parietem abdominalem et expers mesenterii sita est[1]. Deorsum spatium retroperitoneale continuum ad cavitatem pelvis transit.

Quaedam mala in spatio retroperitoneale in structuris proximis symptomata adferre perfida queant.

Situs anatomicus[recensere | fontem recensere]

Spatium retroperitoneale in cavitate abdominali infra diaphragmatem et iecorem et lienem, post peritoneum, et ante musculos dorsales (ut musculi psoas, transversus abdominis, paravertebrales, iliacus) columnamque vertebralem locatum est.

Organa et structura in spatio retroperitoneali[recensere | fontem recensere]

Hae sectio sagittalis spatium retroperitoneale parvum inter peritoneum (rubre) et columna vertebralem cum pancreate et duodeno ostendit.
Praeparatio inusitata a tergo cum columna vertebrali resecta. Ante aortam (rubre) et venam cavam inferiorem (caerulee) peritoneum posterius videtur. Nota ureteres ante vasa iliaca transire.

Organa[recensere | fontem recensere]

Organa secundarie in spatio retroperitoneali[recensere | fontem recensere]

Vasa sanguinea[recensere | fontem recensere]

Systema lymphaceum[recensere | fontem recensere]

In spatio retroperitoneali nodi lymphatici regioniales organorum et spatii retroperitonealis et pelvis velut partum intestini parietisque dorsalis trunci locati sunt, ex quibus lympha in cisternam chyli Pequetiensem initium ductus thoraci, parte superiore spatii retroperitonealis et prope hiatum aorticum diaphragmatis, fluit. Deinde lympha in trunco thoracico, paene tote retrothoracale, sursum ducitur. Cisterna chyli lympham recipit:

Nervi[recensere | fontem recensere]

Mala et morbi spatii retroperitonealis[recensere | fontem recensere]

Fibrosis retroperitonealis (morbus Ormondiensis)[recensere | fontem recensere]

Fibrosis retroperitonealis (morbus Ormondiensis) est permutatio telarum ad materia fibrosa[2].

Haematoma retroperitoneale[recensere | fontem recensere]

Haematoma retroperitoneale est arcervus sanguinis diversis causis[3][4][5].

Sarcoma retroperitoneale[recensere | fontem recensere]

Sarcomata retroperitonealia sunt rari mesodermate cancri derivati textus connectivi. Circiter centesimae quindecim omnium sarcomatum retroperitonealia sunt[6].

Schwannoma retroperitoneale (neurilemmoma)[recensere | fontem recensere]

Schwannomata (neurilemmomata) sunt tumores nervorum periphericorum. Illa rarissime in spatio retroperitoneali inveniuntur[7].

Metastasis[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Metastasis

Metastasis significat migratione cellularum malignarum creatio carcinomatum novorum. In spatio retroperitoneale imprimis per systema lymphaceum metastasis cancrorum diversorum momentum maximum, ad aestimationem ac therapiam et prognosem spectans, habet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gray's Anatomy for Students, 2nd Ed. 2010., pag. 251, (Anglice)
  2. Thongprayoon C., Spanuchart I., Cheungpasitporn W., Kangwanpornsiri A. (2014). "Idiopathic retroperitoneal fibrosis: a challenging case in a rare disease". N Am J Med Sci 6 (5): 237-8 
  3. Ulubay M. (2018). "Spontaneous retroperitoneal hematoma associated with combined warfarin and ticlopidine use". Urol Case Rep 22: 34-36 
  4. Ohtsuka R., Amano H., Niida K., Yoshino T., Owari M., Takano R., Akama Y., Watanabe Y., Iwao T. (2018). "Massive retroperitoneal hematoma following colonoscopy: A case report". Medicine (Baltimore). 97 (31): e11723 
  5. Goins W. A., Rodriguez A., Lewis J., Brathwaite C. E., James E. (1992). "Retroperitoneal hematoma after blunt trauma". Surg Gynecol Obstet 174 (4): 281-90 
  6. Clark J. A., Tepper J. E. (1996). "Role of radiation therapy in retroperitoneal sarcomas". Oncology (Williston Park) 10 (12): 1867-72 
  7. Song J. Y., Kim S. Y., Park E. G., Kim C. J., Kim D. G., Lee H. K., Park I. Y. (2007). "Schwannoma in the retroperitoneum". J Obstet Gynaecol Res 33 (3): 371-5 

Nexus interni

stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!