Sultzmatt

E Vicipaedia
(Redirectum de Soultzmatt)
Soultzmatt: ecclesia Sancto Sebastiano dicata
Soultzmatt: communis tabula

Sultzmatt vel Sulzmatt[1] (Francogallice Soulzmatt) est commune Francicum 2'379 incolarum (anno 2020) praefecturae Rheni Superioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae. Ad regionem orientalem Alsatiam olim pertinebat, quae die 1 Ianuarii 2016 in maiorem regionem "Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia" contributa est, nunc autem ex plebiscito Grand Est appellatam. Hodie titulus communis in actis "Soultzmatt-Wintzfelden" scribitur.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Wagenburg Sultzmattensis.

Nomen e duobus vocabulis Germanicis compositum estː Sulz, sal, aqua salsa, et Matt, pratum. Etenim fons celeber ibi est cuius aquae sub signo Lisbeth venumdantur. Virtutes illarum aquarum iam tertio decimo saeculo a fratre Dominicano laudabantur. Praeter aquas minerales oeconomia vici e vinetis et turismo floret. Celebre est inter vina Alsatica ille grand cru Zinnkoepflé. Olim ferrum quoque (inter sedecimum et undevicesimum saeculum) in loco Wintzfelden appellato effodiebatur. Parvus rivus Ohmbach dictus commune transfluitː olim usque ad quindecim molinarum rotas ab eius aquis movebantur (ad frumentum et oleum et calcem et aliorum artificum usus).

Historia[recensere | fontem recensere]

Sancti Gregorii statua post cholerae pestem a superstitibus dedicata.

Summi domini ibi erant episcopi Argentoratenses quorum possessiones in ea regione Hochmundat dicebantur, quamquam spiritualiter Sultzmattenses ad episcopum Basilensem spectabant. Non minus quam septem burgi in veteribus scriptis memorantur et ob hanc nobilium domorum multitudinem vallis "praenobilis" appellata est (Vallée Noble). Ex illis burgis unus tantum superest, Wagenburgi castellum dictum, quinto decimo saeculo primum aedificatum et saepe postea mutatum.

Anno 1855 incolae cholerae pestilentia multum laboraverunt.

De nonnulis locis insignibus[recensere | fontem recensere]

Sacellum in Schäfertal, pars interior
Coemeterium Dacoromanicum.
  • In communis finibus parvus vicus ab incolis circiter 500 in montibus habitaturː Wintzfelden, iam tertio decimo saeculo memoratus qui semper Sultzmattensi olim parochiae atque nunc communi contributus est[2]. Tria circiter chiliometra a Sulzmatt abest
  • Schäfertal (Francogallice Val du Pâtre = Pastoris vallis) ubi mediis silvis anno 1511 sacellum Beatae Mariae Virgini dicatum[3] prope fontem restitutum est. Narrant enim ibi Virginem pastori apparuisse cuius grex siti laborabat et fontem illi indicasse. Sacellum prope viam Peregrinationis Compostellanae stat et quattuor chiliometra a praecipuo vico distat.
  • Non longe ab illo locus La Gauchmatt[4] hodie appellatus ubi inveniuntur stadium pedilusorium et coemeterium Dacoromanicum in quo iacent captivi Dacoromanici primi belli mundani qui laboribus et inedia anno 1917 perierunt postquam in castra a Germanis translata sunt. Circiter 678 corpora e tota Alsatia collecta ibi memoriae causa humata sunt. Coemetorium anno 1922 consilii municipalis decreto creatum est[5] et anno 1924 a Dacoromanicorum rege Ferdinando inauguratum.

Notae[recensere | fontem recensere]

Zinnkoepflense vinetum.
  1. Ita in regestis parochialibus scribitur. Incolae vero Sultzmattenses dicunturː Album parochiale octavi decimi saeculi. Nonnumquam (raro) nomen etymologice latinizaturː 'Salispratum' CRHF data.
  2. De Wintzfelden
  3. Situs interretialis
  4. L'Alsace, 13 octobre 2021ː "La Gauchmatt devient un « lieu-dit »"
  5. Situs interretialis

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Soultzmatt spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 47°57′42″N 7°14′17″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • "68318" apud INSEE