Sordellus

E Vicipaedia
Wikidata Sordellus
Res apud Vicidata repertae:
Sordellus: imago
Sordellus: imago
Nativitas: 1200; Goitum
Obitus: 13. saeculum; Neapolis
Sordellus in minuta tabula pictus.

Sordellus (Italiane Sordello; Occitanice Sordèl) fuit poëta linguae Occitanae sive trobator saeculi XIII, natus Goiti in provincia Mantuae in Italia; est maximus inter trobatores originis Italicae notus.

Scimus eum rixae in taberna Florentiae anno 1220 interfuisse; anno 1226 apud Ricardum de Bonifacio Veronae rapuisse Cunizzam, uxorem Ricardi, posteaque in Provinciam fugisse (ubi inter patronos eius fuit Blacat); anno 1265 socium Caroli Andegavensis in expeditione Neapolitana fuisse et ibi in carcere coniectum esse.

Scripsit carmina amoris, satiras, Ensenhamens d'onor ('Instructio honoris') carmen didacticum, et lamentationem Blacati, in quo carmine neglegentiam principum castigat eosque comedere cor Blacati invitat ut eius fortitudinem adsorbeant.

Sordellum nonnulli poetae posterioris aevi commemorant, quorum primus est Dantes Alagherius. In libro "Purgatorii" carminis cuius titulus est Divina Comoedia Dantes monstrat Sordellum reges castigantem; in libro Latino De vulgari eloquentia linguam Sordelli laudat. Robertus Browning, poeta Anglicus, eius vitam in carmine cuius titulus est Sordello narrat.

Carmen XLII ita sonat; agitur de audacia Sordelli contra irrisores calumniatoresque [1][2]:

Si com estau taing qu'esteia / Qui vol far faich ab valor, / Que totz lo monz mi guerreia / Per dompnas e per amor. / L'us me vol mal per enveia, / L'autre per las parenz lor: / Qui m'en cre faire paor, / Consel lo que lo descreia! / Qu'eu sui tals que, sui que.n plor, / Eu viu jauzenz sens temor.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • James J. Wilhelm, The Poetry of Sordello. Novi Eboraci: 1987.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Sordellum spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Textus.
  2. Conversio: Velut ego esto quisquis res magnas facere velit. Namque omnes me propter mulieres et honorem debellant. Me odiit alius invidiae causa, alius parentum causa. Historia de timore meo falsa est. Noli id credere! Ecce, ita sum ego. Sine timore vivo laetus etsi lacrimae in aliis oriantur.