Sophophobia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Sophophobia (Graece σοφία 'sapientia' + φόβος 'timor') est timor eruditionis, in psychiatria timor specificus habitus. Ad epistemophobiam et gnosiophobiam pertinet, quarum ambae vocabula 'timorem scientiae' significant.[1] Una ex communibus sophophobiae causis est fides eruditionem inopiam successus efficere. In rebus remotioribus, parentes solum partim eruditi efficere possunt ut liberis sophophobia sit.[2] Sophophobia autem ab eruditione non semper, sed a timore scholae frequentatae (scolionophobiae) efficitur. Indicia medica sunt os siccum, exanimatio, tentatio pavoris, tremor, nausea. Pueri sophophobici aliquando petunt ut ad scholam non mittantur.[2]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Sophophobia - learning fear, knowledge fear, wisdom fear, common-phobias.com (Common Phobias).
  2. 2.0 2.1 "Fear of Learning," www.fearofstuff.com (Fear of Stuff).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Psychologia Haec stipula ad psychologiam spectat. Amplifica, si potes!
Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.