Sophia Kóródy

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.
Zsófia Kóródy in photographemata mense Julio anni 2008-i facto.
Particeps moderantium Universalis Societatis Esperanticae/UEA; anno 2008-a ante praetorium Roterodami.

Sophia KÓRÓDY, hungarice: Zsófia, Esperanticorum fautrix est magistraque, origine hungarica. Ex anno 2008-o est in numero agentium in favorem Esperanticorum in urbe Herzberg am Harz, quod oppidum nunc officialiter nuncupatur Esperantica urbs, Theodisce: Herzberg am Harz... Die Esperanto-Stadt. Circulus iste congregatur in Interculturali Centro Herzbergensi.

Operae Esperanticis dedicatae[recensere | fontem recensere]

Diplomate in Esperanticis ad ELTE-Universitatem Aquinci accepto laboravit in gymnasio budapestino quodam nomine Németh László docens linguas Anglicam, Hungaricam, Esperanticam. Iam illo tempore scripsit librum exercitationum Esperanticarum et collaboravit in conficiendo Glossario medio Hungaro-Esperantico.

Ab anno 1978-o erat industria assiduaque sodalis in Esperanticis circulis, facta est etiam vicaria praeses et Esperanticae Iuventutis Hungaricae (HEJ) et Internationalis Iuventutis Esperanticae (TEJO). In praesidio Hungaricae Esperanticae Associationis (HEA) et Associationis Esperanticum docentium internationalis (ILEI; ab anno 2006-o) inventa est sive invenitur: praesertim ei cordis erat/est magistros capaciores fieri, examina ubique praeberi, Esperantica centra optime fungi.

Actiones post adventum in Saxonia Inferiori[recensere | fontem recensere]

Anno 2003-o venit ad Herzberg ubi operam navabat ad acquirendum titulum Esperanticae urbis quod et tres annos postea miro in modo revera factum est. Intentio eius est cum vulgatio regionalis tum vulgatio internationalis dilectissimae linguae Esperanticae.

In Universali congressu anno 2013-o Reykiavicae celebrato honorata est Praemio de excellentibus actionibus in Universali Societate Esperantica (UEA). [1]

Munera[recensere | fontem recensere]

Zsófia Kóródy licentiam habet examinandi secundum methodos sequentes: Germanicum Esperanticum Institutum (GEI), UEA/ILEI, ITK (systema Hungarici status), GEA.

Cum aliis ducit Internationale Centrum ICH et praeest AGEI, Germanicae sectioni Esperantici magistrorum in orbe terrarum (ILEI).

Annotationes[recensere | fontem recensere]

Externi nexus[recensere | fontem recensere]