Some of These Days

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Facies editionis notarum

Some of These Days est cantus, quem Shelton Brooks, musicus Canadensis, composuit verbisque vestivit anno 1910. De origine cantus haec fere fama est: Brooksium diu hunc cantum parturivisse; particulam in mente habuisse melodiae cuiusdam aures adlicientis, cui tamen verba invenire nequisset; quodam die, cum in taberna quadam sederet, accidisse, ut audiret nigram quandam feminam amatori suo dicentem

some of these days, you’re gonna miss me, honey