Solanum violaceum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Solanum violaceum 02.JPG
Solanum violaceum

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Solanales 
Familia : Solanaceae 
Genus : Solanum 
Subgenus : Leptostemonum 
Species : Solanum violaceum 
Ortega
   

Solanum violaceum (binomen a Casimiro de Ortega anno 1798 statutum) est planta florens generis Solani subgenerisque Leptostemoni. "Planta" secundum Ortegam "fruticosa, undique aculeata, ulnaris; caulis erectus, a radice ramosus, subteres, nuperne compressus, leviter tomentosus, violaceus, nitidiusculus ... folia petiolata, sparsa, cordata, lobati-sinuata, obtusa, tomentosa ... aculei caulini recurvi, foliorum recti ... corolla dilute violacea ...bacca ciceris magnitudinis".[1]

Crebrius sponte gignitur in India, Srilanca, Casmiria, Nepalia, Bangladesia, Birmania, omnibus Asiae austro-orientalis civitatibus, Iunnania et omni Serica australi, insulis Oceani Indici, fortasse et Sumatra Iavaque. Ex Iava Miquelius sub nomine S. junghuhnii descripsit.[2]

Traditione Indica Ayurveda S. violaceum (synonymo S. indicum saepe usitato) inter decem radices recipitur quae daśamula nominantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes antiquiores
Eruditio recentior

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France
Vicimedia Communia plura habent quae ad Solanum violaceum spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Solanum violaceum" apud Vicispecies.