Rising Sun (Terra Mariae)

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae
Wikidata Rising Sun (Terra Mariae)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Locus: 39°41′58″N 76°3′47″W
Numerus incolarum: 2 740
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Cecil County

Geographia

Superficies: 4.120387 chiliometrum quadratum, 3.279483 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Rising Sun (Terra Mariae): situs
Rising Sun (Terra Mariae): situs

Rising Sun (Anglice; Latine Sol Oriens) est oppidum in Comitatu Cecil Terrae Mariae Civitatum Foederatarum situm. Anno 2010, numerus civium fuit 2781.[1]

Historia[recensere | fontem recensere]

Oppidum in "Nottingham Lots" regione controversa apud fines inter colonias Pennsylvaniam et Terram Mariae situm erat. Hac regione a Gulielmo Penn vindicata, a colonis Tremebundis anno 1702 constituta est, etsi Terra Mariae multa in contrariam partem attulit. Cum Carolus Mason et Ieremiah Dixon decennio 177 regionem permensi sunt, Rising Sun in Terra Mariae conditum est.

Circa annum 1720, Henricus Reynolds cauponam saxosam in Nottingham Lot numero 17 condidit ut carri illic consisterent. Secundum doctrinam regionis, signum super ianua cauponae erexit quod radios solis orientis depinxit et in quo verba "The Rising Sun" (Anglice; Latine: Sol Oriens) scripta sunt. Quia caupona in via inter Baltimoram et Philadelphiam sita est, ea locum congressus ad negotium, rempublicam, electiones, et alias res publicas nosceri facta est. Doctrina regionis dicit cauponam fuisse famosiorem quam oppidum, ita cum primum diribitorium cursuale oppidi circa annum 1815 conditum est, Rising Sun nomen verum electus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "2010 Census Redistricting Data (Public Law 94-171) Summary File, Tables P1 and P2". U.S. Census Bureau, 2010 Census. U.S. Government. 2010