Roman numeral 10000 CC DD.svg

Sociobiologia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
E. O. Wilson, unus e maximis personis in provincia sociobiologica. Photographema in Sociobiology: The New Synthesis, eius libro anno 1975 prolato.
Nicolaus Tinbergen, cuius opus quandam auctoritatem in sociobiologia habet.

Sociobiologia est provincia biologica quae mores sociales per notiones evolutionarias investigat et explicat, unde anthropologiam, archaeologiam, ethologiam, evolutionem, geneticam multitudinum, sociologiam, zoologiam, aliasque disciplinas attingit. Intra studium societatum humanarum, sociobiologia cum anthropologia Darwiniana, oecologia morum humanorum, et psychologia evolutionaria arte conectitur.

Inter mores sociales quos sociobiologia investigat sunt exemplaria coitionis, pugnae territoriales, venatio gregaria, societasque alvei insectorum socialium. Arguit sicuti pressura selectionis sivit ut animalia utiles interactionis cum circumiectis naturalibus modos evolverent, ita geneticam utilium morum socialium evolutionem amplificavit.

Sociobiology, vocabulum Anglicum, annis 1940 natum est, sed haec notio rara manebat donec E. O. Wilson, biologus Americanus, Sociobiology: The New Synthesis librum anno 1975 protulit. Cuius interpretatio evolutionis res controversa statim facta est. Reprehensores, a Ricardo Lewontin et Stephano Jay Gould moti, arguebant gena quidem partes in vita quotidiana agere, sed proprietates sicut hostilitas explicari posse per circumiecta socialia, potius quam rationes biologicas. Sociobiologi respondebant coniunctionem inter naturam et nutritionem omnino multiplicem esse. Wilson sociobiologiam adstricte definivit "biologiam multitudinum et theoriam evolutionariam ad structuram socialem productam."[1][2]

Sociobiologi notabiles[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "the extension of population biology and evolutionary theory to social organization."
  2. Wilson 1978: x.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alcock, John. 2001. The triumph of sociobiology. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-514383-6.
  • Barkow, Jerome, ed. 2006. Missing the Revolution: Darwinism for Social Scientists. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Cronin, Helena. 1993. The ant and the peacock: Altruism and sexual selection from Darwin to today. Press Syndicate of the University of Cambridge. ISBN 978-0-521-45765-1.
  • Nancy Etcoff. 1999. Survival of the Prettiest: The Science of Beauty. Anchor Books. ISBN 978-0-385-47942-4.
  • Haugan, Gørill. 2006. Nursing home patients’ spirituality: Interaction of the spiritual, physical, emotional and social dimensions. Faculty of Nursing, Sør-Trøndelag University College, Norwegian University of Science and Technology.
  • Richard M. Lerner. 1992. Final Solutions: Biology, Prejudice, and Genocide. Pennsylvania State University Press. ISBN 978-0-271-00793-9.
  • Richards, Janet Radcliffe. 2000. Human Nature after Darwin: A Philosophical Introduction. Londinii: Routledge.
  • Segerstråle, Ullica. 2000. Defenders of the truth: The sociobiology debate. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-286215-0.
  • Kaplan, Gisela, Lesley J Rogers. 2003. Gene Worship: Moving beyond the Nature/Nurture Debate over Genes, Brain, and Gender. Other Press. ISBN 978-1-59051-034-6.
  • Schmidt, F. H. 1982. Verhaltensforschung und Recht. Berolini: Duncker & Humblot. ISBN 3428050991.
  • Wilson, E. O. 1978. On Human Nature. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad sociobiologiam spectant.