Societas Socialistarum Christianorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Societas Socialistarum Christianorum, Bostoniae anno 1889 condita, fuit prima a se pronuntiata organizatio socialistica Christiana in Civitatibus Foederatis nota. Prima originis societatis persona fuit Gulielmus Dwight Porter Bliss, presbyter Ecclesiae Episcopalis. Qui, a quaestionibus socialibus diu tentus, se in variis gregibus ad adiuvandam causam laboris egerat. Cum in prima Sodalitate Nationalistica Bostoniensi esset, grege motus nationalistici Bellamiani maximi momenti, suasit societatem fundatam ut socialismum ex sententia aperte Christiana ascisceret.[1] Die 18 Februarii 1889, Bliss, Reverendus Franciscus Bellamy ipse, Reverendus A. G. Lawson, et sedecim alii in Templo Tremontiano convenerunt ut de societate condita disputarent. Declaratio principiorum die 15 Aprilis et constitutio die 24 Aprilis ascitae sunt, ac conventus ad efficiendam societatem perennem die 7 Maii habitus est. Prima fasciculus The Dawn ('Aurora'), magazinae gregis, die 15 Maii editus est.[2]

Societas per omnem suam historiam praecipue Bostoniae agebatur. Capitulum Novi Eboraci Februario 1890 constitutum est, et societates civitatum in Ohio (Cincinnati condita) et Illinoesia (Sicagi condita) mense Maio eiusdem anni initae sunt.[3] Kansia secuta est, cum societas in urbe Independentia ante Augustum constitueretur.[4] Rari autem fuerunt nuntii agitationum horum gregum in The Dawn divulgati, contra constantis congressuum societatis Bostoniensis renuntiationes.

The Dawn, ex fasciculo 4 Decembris 1890 ut periodicum societatis relictum, privata proprietas Blissiana facta est, sed fere convenit ut periodicum paginam constantem progressui societatis dicaret. Post hac, capitula extra Bostoniam gradatim defecerunt. Ultima mentio agitationis ex Cincinnati in fasciculo diei 18 Decembris 1890, ex Novo Eboraco 19 Ianuarii 1891, et ex Sicago 12 Februarii legitur. Ultima congressus societatis Bostoniensis mentio apud fasciculum 1 Maii legitur, per hoc dictum: "Bostoniae, ut ubique, societas suam structuram amplificat aegrissime. . . . Desiderabilissimum erit, resque maximae utilitatis, si societati essent auctores et modus ut sodales rapide impellerent et augerent, quod iam ampliam suae cogitationis propagationem significabit."[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Howard Quint, The Forging of American Socialism (Columbiae: University of South Carolina Press), 111–117.
  2. The Dawn, 2(1, Maio), 1890:39–40.
  3. The dawn Vol. II #2 June 1890 p.92
  4. The Dawn 3–4 (Iulio-Augusto 1890:164.
  5. Anglice: "In Boston, as everywhere, the Society finds great difficulty in extending its organization. . . . It would be most desirable and have greatest use, if the Society had organizers and means to rapidly push and extend its membership, for that would mean still further extension of its thought."

Nexus externi[recensere | fontem recensere]