Societas Sancti Ioannis Evangelistae
Appearance
Societas Sancti Ioannis Evangelistae est ordo religiosus Anglicanus. Fratres vitae regulam sequuntur, et tempore professionis monasticae paupertatis, obedientiae et caelibatus vota faciunt. Ordo a Patre Ricardo Meux Benson, sacerdote Anglicano, conditus est anno 1866 apud Cowley Oxoniensi in Anglia. Socii societatis ergo "Patres Cowley" (Anglice: Cowley Fathers) dicuntur. Societas est prima stabilis virorum communitas religiosa in Communione Anglicana post Reformationem instituta.[1]
Societati multos annos sunt monasteria in Scotia, India, Africa Australi, Iaponia, et Canada.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "About Us". Society of St. John the Evangelist (UK)
Nexus
[recensere | fontem recensere]- Situs officialis congregationis in Anglia
- Situs officialis congregationis in America Septemtrionali
- Societas Sancti Iohannis Evangelistae (Vestmonasterii Londinii)