Societas Indiae Orientalis Batava

E Vicipaedia
Sedes principalis Societatis Amstelodami

Vide etiam paginam discretivam: Societas Indiae Orientalis

Societas Indiae Orientalis Batava[1] fuit societas mercatoria, quae omnem mercatum Batavum per oceanos Indicum et Pacificum ducebat et thea, cuprum, argentum, textilia, xylinum, sericum, fictilia, aromata, opium ex Iaponia, Sinis. insulis archipelagi Malaici, India importabat.

Anno 1602 constituta est; sedes principalis orientalis societatis in Amboina insula sita erat, donec Ioannes Petri filius Coen Bataviam urbem (nunc Jakartam) anno 1619 condidit, Insularum Sundanarum et Moluccarum magnam partem ipsa administrabat et bella contra aborigines et contra Hispanos et Britannos ipsa, saepe sine auxilio gubernationis Nederlandicae, gerebat. Saeculo XVIII lucra perdebat et, dissoluta, terras suas civitati Nederlandicae reddidit.

Civitas Capitis et Novum Eboracum urbes etiam ut portus et munimenta Societatis Indiae Orientalis conditae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]