Societas Cantantium Viennensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gustavi Mahler symphonia octava anno 2009 a Societate Cantantium Viennensi, Pueri Cantores Vindobonae, Petrus Boulez et aliis data
Societas Cantantium Viennensis in Basilica Sancti Pauli extra moenia

Societas Cantantium Viennensis[1] (Germanice: Wiener Singverein vel nomine pleno Singverein der Gesellschaft der Musikfreunde in Wien) est chorus 240 fere sociorum eademque pars Societatis Musicae Amatorum Viennensis (Gesellschaft der Musikfreunde in Wien).

Antonius Salieri, vir in arte musica praeclarus, anno 1812 summa ope adnitebatur, ut compositiones musicae magnis cantantium choris destinatae, sicut Georgii Friderici Handel oratoria, Vindobonae palam darentur. Postea, id est anno sequenti 1813, Societas Musicae Amatorum Viennensis est condita.

Anno 1858 a Ioanne Equite de Herbeck, musicae moderatore eodemque collegiorum rerum musicarum proferendorum reformatore, et aliis Societas Cantantium Viennensis constituta est, quae una cum celeberrimis orchestris (e. g. Philharmonicis Viennensibus) et praeclarissimis moderatoribus saepe in publicum prodiit.

Praestantissimus ille musicae moderator Herbertus de Karajan ab anno 1947 usque ad annum 1989 cum choro a se saepe ad ludos hospitales invitato artissime collaboravit.

Inde ab anno 1991 usque ad hunc diem Ioannes Prinz, musicae moderator, Societatem Cantantium Viennensem regit.

Memoratu etiam dignum est, quod Societas Cantantium Viennensis saepe et Romae et in Civitate Vaticana in scaenam prodiit.

Anno 1985 Missa, quae dicitur Coronationis, a Wolfgango Amadeo Mozart composita coram Summo Pontifice Ioanne Paulo II. in Basilica Sancti Petri in Vaticano missam pontificalem missam celebrante a Herberto de Karajan cum Philharmonicis Viennensibus nec non Societate Cantantium Viennensi producta est. Sollemne hoc singulare per totum terrarum orbem televisifice est transmissum.

Opus musicum "Te Deum" Antonii Bruckner a Societate bis cantatum est: Primum anno 1959 Henrico Wallberg, dein anno 2005 Seji Ozawa moderatoribus.

Mense Novembri anni 2013 Missa pro defunctis (Requiem) Mozarti in Basilica Sancti Pauli extra moenia a choro est cantata.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)