Sinus Tasensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
A sinistra parte imaginis ad dextram:
sinus Obiensis;
Purus et Tasus flumina tempore eluvionis vernae, in sinum Tasensem influentes;
Ienisea et sinus Ieniseensis (photographema spatiale anni 2002)

Sinus Tasensis[1] (Russice Тазовская губа) est sinus longus maris Karensis, aestuarium fluminum Tasi et Puri. In districtu autonomo Iamalo-Nenetico Russiae inter paeninsulas Gydaënsem[2] et Tasensem situs, longitudinem plus 330 chm, latitudinem in introitu 45 chm, et profunditatem ad 9 m habet. Non mari ipsi Karensi adiacet, sed sinu Obiensi.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vel Tazensis:Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Тазовская губа.
  2. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Гыданский полуостров.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 69°5′0″N 75°45′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия