Maliacus sinus

E Vicipaedia
(Redirectum de Sinus Maliacus)
Salire ad: navigationem, quaerere
Saltus Thermopylarum inter Maliacum sinum et Callidromum montem anno 480 a.C.n.
Maliacus sinus: Litora variis temporibus ab antiquitate ad hunc diem

Maliacus sinus[1] (Graece Μαλιακὸς κόλπος), est sinus mediae Graeciae ad Aegaeum mare versus. Ante sinum iacet Euboea insula. Praeter Sperchium flumen etiam multi minores fluvii mediae Graeciae in sinum se effundunt. A meridie Callidromus mons, regiones antiquae Locris et Malis, Trachinia saxa et Thermopylae sinui adiacent. A septentrionibus Phthiotis sita est.

Notae[recensere | fontem recensere]