Sinus Californiae

Coordinata: 28°0′N 112°0′W / 28°N 112°W / 28; -112
E Vicipaedia
Tabula geographica Sinum Californiae colore caeruleo pallido monstrat.
Manta Pacifica et urinator humanus in Sinu Californiae.

Sinus Californiae[1][2] est mare marginale Oceani Pacifici quod Paeninsulam Californiae Inferioris a Mexico continentali separat. A civitatibus California Inferiore, Meridiana California Inferiore, Sonora, et Sinaloa finitur, litore circiter 4000 chiliometra longo. Inter flumina quae in sinum defluunt sunt Coloratum, Fuerte, Mayo, Sinaloa, Sonora, Yaqui. Superficies sinus est circiter 160 000 chiliometrorum quadratorum. Altitudo a paene zerum ad vadum trans aestuarium prope Yumam ad plus quam 3000 metra variat, propter geologiam multiplicem, ad tectonicam laminarum pertinentem.[3]

Sinus putatur unum ex diversissimis telluris maribus, habitatio plus quam 5000 specierum microinvertebratorum.[4] Nonnullae eius regiones sunt patrimonium totius mundi UNESCO.

Sinus Californiae aliquot nominibus propriis appellatur, inter quae sunt Mare Cortesii,[5] ex Ferdinando Cortesio conquistatore Hispanico, et Mare Minianum.[6] Sinus per Americam Latinam Hispanice appellatur Mar de Cortés, Mar Bermejo, et Golfo de California.

Fauna[recensere | fontem recensere]

Inter magna animalia quae in sinu habitant sunt Phocoena sinus, Megaptera novaeangliae, Eschrichtius robustus, Orcinus orca, duae species Mantarum, Dosidicus gigas, Dermochelys coriacea, Balaenoptera physalus, Physeter macrocephalus, et insigniter Balaenoptera musculus, maximum mundi animal.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Bernhardus Varenius, Geographia Generalis, In qua affectiones generales Telluris explicantur (Amstelodami: Ex officina Elzeviriana, 1664), 181.
  2. Paulus VI papa, constitutio apostolica de HERMOSILLENSIS - TIGIUANAËNSIS (MEXICALENSIS): "ad quintum chilometrum a litore Sinus Californiae." PDF.
  3. Brusca 1973.
  4. Campos, Rosa de Campos, et Angel de León-González 2009.
  5. Anglice Sea of Cortez et Sea of Cortés.
  6. Anglice Vermilion Sea.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brusca, Richard C. 1973. A Handbook to the Common Intertidal Invertebrates of the Gulf of California. Tucson Arizonae: University of Arizona Press. ISBN 978-0-8165-0356-8. Paginae 10–15. Archivum, pagina 10.
  • Brusca, Richard C., ed. 2010. The Gulf of California: Biodiversity and Conservation. University of Arizona Press.
  • Campos, Ernesto, Alma Rosa de Campos, et Jesús Angel de León-González. 2009. "Diversity and ecological remarks of ectocommensals and ectoparasites (Annelida, Crustacea, Mollusca) of echinoids (Echinoidea: Mellitidae) in the Sea of Cortez, Mexico." Parasitology Research 105 (2): 479–87. doi:10.1007/s00436-009-1419-8. PMID 19337754. s2cid 19481500.
  • Chenaut, Victoria. 1985. Los pescadores de Baja California: costa del Pacífico y Mar de Cortés. Tlalpan Mexici D.F.: SEP Cultura, Centro de Investigaciones y Estudios Superiores en Antropología Social, Museo Nacional de Culturas Populares. ISBN 968496062X.
  • Enea, Sparky, as told to Audry Lynch. 1991. With Steinbeck in the Sea of Cortez. Los Osos Californiae: Sand River Press. ISBN 0944627560.
  • MacDonald, Gregory. 2019. Isle of the Amazons In the Vermilion Sea. Kansanopoli Missuriae: 39 West Press. ISBN 978-1-946358-14-1.
  • Thomson, Donald A., et Nonie McKibbin. 1976. Gulf of California fishwatcher's guide. Illust. Jenean Thomson. Tucson Arizoniae: Golden Puffer Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Sinum Californiae spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 28°0′0″N 112°0′0″W • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия