Simon Minervius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Simon Minervius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1505; Budissa
Obitus: 1573; Monacum
Patria: Germania

Officium

Munus: Auctor, Interpres, Scriptor
Odysseae versionis titulus. Ex ore Homeri, poetarum regis, Vergilius Ovidius Horatius nutriuntur

Simon Minervius, natus Simon Schaidenreisser Budissae circa annum 1497 et die 20 Iunii anno 1572 Monaci mortuus, fuit humanista et interpres Theodiscus. In Leucorea et in Basilea educatus, in Monacum migravit. Anno 1537 Augustae Vindelicorum Odysseae versionem edidit, quae est versio Homeri Theodisca prima. Oratione soluta facta est; non textu Graeco Minervius usus est, sed versione Latina Raphaelis Volaterrani[en]. Anno 1538 Augustae Vindelicorum Paradoxorum Stoicorum Ciceronis versionem edidit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Horst Brunner (ed.): Die deutsche Trojaliteratur des Mittelalters und der frühen Neuzeit. Materialien und Untersuchungen. (= Wissensliteratur im Mittelalter; Bd. 3). Reichert, Aquis Mattiacis 1990, p. 131 sqq. ISBN 3-88226-473-X
  • Winfried Zehetmeier: Simon Minervius Schaidenreisser. Leben und Schriften. Monaci 1962

Nexus externi[recensere | fontem recensere]