Simon Coveney

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Simon Coveney
Res apud Vicidata repertae:
Simon Coveney: imago
Nativitas: 16 Iunii 1972; Corcagia
Patria: Hibernia

Officium

Officium: Minister for Agriculture, Food and the Marine, legatus ad Parlamentum Europaeum, Deputy to the Dáil, Deputy to the Dáil, Deputy to the Dáil, Deputy to the Dáil, Deputy to the Dáil, Minister for Foreign Affairs and Trade, Minister for Housing, Planning and Local Government, Minister for Defence, Tánaiste
Munus: politicus, Agricola

Consociatio

Factio: Fine Gael

Familia

Genitores: Hugh Coveney;
Coniunx: Lara Stone

Simon Coveney, praenominibus plenis Simon Anthony (Corcagiae natus die 16 Iunii 1972) est politicus Hiberniae.

Alumnus est collegii universitatis Corcagiensis et regii collegii agronomici Ciricestriae in Anglia. Legatus est apud parlamentum Hibernicum ab anno 1998 usque adhuc pro circulo Corcagiae meridianae, atque apud parlamentum Europaeum ab anno 2004 usque in 2007. Factionis Fine Gael sodalis, minister ab agricultura a die 9 Martii 2011, eodem tempore minister a munitione a die 11 Iulii 2014, deinde minister ab habitatione a die 6 Maii 2016.

Primo ministro Endeo Kenny demissionem suam proferente, Simon Coveney principatum factionis Fine Gael anno 2017 frustra petivit, aemulo Leone Varadkar. Qui dux factionis primusque minister creatus, Simonem Coveney ad officium ministri a rebus externis statim die 14 Iunii 2017 convocavit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Vita apud parlamentum Hibernicum
Consilium ministrorum Hibernicum Endei Kenny 2011–2017
Coat of arms of Ireland.svg
Ricardus Bruton • Ioanna Burton (2014–2016) • Simon Coveney • Michael Creed (2016–2017) • Iacobus Deenihan (2011–2016) • Paschalis Donohoe • Francisca Fitzgerald • Carolus Flanagan (2014–2017) • Edmundus Gilmore (2011–2014) • Simon Harris (2016–2017) • Philippus Hogan (2011–2014) • Brendanus Howlin • Heather Humphreys (2014–2017) • Alanus Kelly (2014–2016) • Endeus Kenny • Denis Naughten • Michael Noonan • Maria Mitchell O'Connor (2016–2017) • Ioanna O'Sullivan (2014–2016) • Ruairi Quinn • Patricius Rabbitte • Iacobus Reilly (2011–2016) • Shane Ross • Alanus Shatter (2011–2014) • Leo Varadkar • Catharina Zappone (2016–2017)