Simon Abeles

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ecclesia Teynensis Vetero-Pragae, ubi sepultus est Simon Abeles

Simon Abeles (natus Pragae circa annum 1681; ibidem mortuus die 21 Februarii 1694) fuit puer Iudaicus Pragensis, filius cuiusdam Lazari Abeles. Anno aetatis suae circiter 12 ad fidem Christianam conversus est. Creditur in odium fidei Christianae a patre et amico eius occisus esse; itaque martyrellus Pragensis appellatur. Die 31 Martii 1694 cum summa pompa et solemnitate in Ecclesia Teynensi in Capella Sancti Ioannis Baptistae sepultus est.[1]

Anno 1696, evulgatus est liber Latinus de causa Simonis Abeles a Iesuita Ioanne Eder scriptus nomine Virilis constantia pueri duodennis Simonis Abeles in odium fidei a Iudaeo parente, Lazaro Abeles Pragae crudeliter occisi 21 Februarii 1694 in tuendo fortiter fidei Christianae proposito relucens.

Simon Abeles,
Abel es,
non a Fratre, sed a Patre
occisus.
– Elogium.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Joannes Florian Hammerschmid, Prodomus Gloriae Pragenae (Pragae, 1723), 30.
  2. Joannes Eder, Virilis Constantia (Pragae, 1696), 75.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]