Silva intacta Bialoviesensis

Roman numeral 10000 CC DD.svg
E Vicipaedia
Conspectus in Polonicam Silvae Bialoviesensis partem anno 2019.

Silva intacta[1] Bialoviesensis[2] (Albaruthenice Белавежская пушча, Polonice Puszcza Białowieska), in Polessia regione. Pars silvae Bialovisensus nunc Polonica et pars Albaruthenica est. Una e maximis ultimisque reliquiis immensae silvae pristinae est, quae olim trans Planitiem Europaeam extendebatur. In qua silva habitant octingenti Bisontes bonasi, gravissum Europae animal terrestre.[3] Saeptum nationale Polonica silvae pars est, et reservatum publicum pars Albaruthenica. Anno 1979 pars Polonica in UNESCO Mundi Hereditatem digesta est, annoque 1992 pars Albaruthenica.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. M. Kirpicznikov et N. Zabinkova, Lexicon Rossico-Latinum in usum botanicorum, Leninopoli 1977, s.v. девственный лес..
  2. Cf. Poloniphora bialoviesensis, Trentophila bialoviesensis, Dentipratulum bialoviesense.
  3. Baczynska, Gabriela (28 Septembris 2008). "Climate change clouds fate of ancient Polish woods". Reuters 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 52°43′54″N 23°52′4″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Vicimedia Communia plura habent quae ad silvam Bialoviesensem spectant.