Roman numeral 10000 CC DD.svg

Silurus glanis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Silurus glanis 02.jpg
Silurus glanis

Classis : Actinopterygii 
Subclassis : Neopterygii 
Infraclassis : Teleostei 
Superordo : Ostariophysi 
Ordo : Siluriformes 
Familia : Siluridae 
Genus : Silurus 
Species : Silurus glanis 
Linnaeus, 1758
   
Conservationis status
Territorium
Silurus glanis distmap.png
Silurus glanis, in Europa Media et Orientali endemicus, in Europam Occidentalem introductus est. Red: native occurrence. Blue: occurrence in coastal waters. Orange: introduced

Silurus glanis est species piscium ordinis Siluriformium, qui in latis Europae Mediae, Meridianae, Orientalique regionibus, in pelvibus marium Baltici et Caspii, atque in Ponto Euxino invenitur. In Europam Occidentalem ludi causa introducta est, unde nunc a Britanniarum Regno ad orientem ad Kazachstaniam et Sinam atque ad meridiem ad Graeciam et Turciam videtur. Piscis aquae dulcis est, cuius proprietates sunt caput latum et complanatum atque os porrectum. Saltem quinquaginta annos vivere potest.

Habitatio[recensere | fontem recensere]

Barbelae.
Silures ex aqua saliunt ad columbidas capiendas.
Silurus glanis albinus.
Lux ex tapeto lucido oculi in Siluro glanide repercusso videtur.
Silurus glanis. Flumen Syr Darya in regione Baikonur? Kazachstaniae.
Homo magnum Silurum glanidem tenet.

Silurus glanis in magnis lacubus calidioribus et fluminibus tarde fluentibus habitat. In locis tectis manet, sicut in foraminibus in fluminum alveo et arboribus demersis, Victum consumit in aqua aperta aut in profundis, ubi ore facile agnoscitur. Multi in lacubus ab hominibus tenentur pisces cibarii.

Victus[recensere | fontem recensere]

Sicut plurimi pisces qui prope alveum pascunt, Silurus glanis vermibus annelidorum, gastropodis, insectis, crustaceis, piscibusque vescitur. Magna specimina praeterea anuris, muribus, rattis, avibus aquaticis (sicut anatidis) vescuntur, atque adeo cannabilistici fieri possunt. Investigatio ab investigatoribus apud Universitatem Tolosanam in Francia anno 2012 divulgata[1] monstravit nonnulla huius speciei specimina in circumiectis introductis ex aqua prosalire ad columbidas terrestres vescendas.[2]

Proprietates corporeae[recensere | fontem recensere]

Os Siluri glanidis ordines multorum dentium parvorum continent, duabus barbellis longis in maxilla superiori et quattuor barbellis brevioribus in maxilla inferiori praeditum. Pinna analis est longa, quae ad pinnam caudalem extenditur, et parva pinna dorsalis est acris et aliquando prorsum posita. Plerumque auditu et odoratu innititur ad praedam venandam, sed, sicut multae siluridae aliae, speciei est tapetum lucidum, quo eius oculi bene vident noctu, cum haec species impigrissima est. Cutis est limosa. Color cutis per circumiecta variat: in aqua pellucida, niger videtur, sed in aqua lutulente specimina saepe sunt viridia et fusca. Latus inferius semper est a flavo ad album. Specimina albina existere observantur et aliquando capiuntur.

Species cognatae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sieczkowski, Cavan. "Catfish Hunt Pigeons: Fish Catch Birds On Land In Display Of Adaptive Behavior (VIDEO)" .
  2. Cucherousset, J.; Boulêtreau, S. P.; Azémar, F. D. R.; Compin, A.; Guillaume, M.; Santoul, F. D. R. (2012). Steinke, Dirk. ed. ""'Freshwater Killer Whales': Beaching Behavior of an Alien Fish to Hunt Land Birds"". PLoS ONE 7 (12): e50840 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Barthem, Ronaldo, et Michael Goulding. 1997. The catfish connection : ecology, migration, and conservation of Amazon predators. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 023110832X.
  • Copp, Gordon H., J. Robert Britton, Julien Cucherousset, Emili Garcıa-Berthou, Ruth Kirk, Edmund Peeler, et Saulius Stakenas. 2009. "Voracious invader or benign feline? A review of the environmental biology of European catfish Silurus glanis in its native and introduced ranges." Fish and Fisheries 10: 252–82.
  • Linhart, Otomar, Ludek Stech, Jan Svarc, Marek Rodina, Jean Pear Audebert, Jean Grecu, et Roland Billard. 2002. "The culture of the European catfish, Silurus glanis, in the Czech Republic and in France." Aquatic living resources 15: 139–44.
  • Proteau, Jean-Pierre, Olivier Schlumberger, et Pierre Elie. 2008. Le silure glane. Quae. ISBN 978-2-7592-0069-6.
  • Regan, Bradley, ed. 2015. Carp and catfish: biology, behavior, and conservation strategies. Hauppage Novi Eboraci: Nova Science Publishers, Inc. ISBN 9781634631303.
  • Triantafyllidis, A., F. Krieg, C. Cottin, T. J. Abatzopoulos, C. Triantaphyllidis, et R. Guyomard. 2002. "Genetic structure and phylogeography of European catfish (Silurus glanis) populations." Molecular Ecology 11 (6): 1039–55.
  • Volz, Jürgen. 1994. "On the natural population of the catfish, Silurus glanis, in the Dutch Rhine delta." Fischökologie 7: 61–70.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Silurum glanem spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Silurum glanem" apud Vicispecies.