Sicera Shaoxingensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sicera Shaoxingensis, decem annos nata, stilo huādiāo scilicet "floribus impressis": lagena et cyathus

Sicera Shaoxingensis[1], Sinice 绍兴酒 shàoxīng jiǔ, est temetum Sinense ex oryza fermentatum quod iuxta urbem Shaoxing provinciae Cechianae producitur. Hoc temetum (nonnumquam "vinum" linguis Europaeis nuncupatum) inter optima Sericae omnis reputatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Sicera Shaoxingensis apud popinam Xian Heng Shaoxingensem venditata, Hongcongi in thearia Luk Yu proposita
Sicerae Sinenses Hongcongi in urbe venditatae. Shaoxingensis media acie videtur
  • E. N. Anderson, "Zhejiang (Chekiang) Cuisine" in Solomon H. Katz, William Woys Weaver, edd., Encyclopedia of Food and Culture (3 voll. Novi Eboraci: Scribner, 2003. ISBN 0-684-80565-0) vol. 1 pp. 396–398
  • Fuchsia Dunlop, Land of Fish and Rice (Londinii: Bloomsbury, 2016) pp. 336-337