Shelly-Ann Fraser-Pryce

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fraser-Pryce anno 2013 Moscuae.

Shelly-Ann Fraser-Pryce (nata 27 Decembris anno 1986 Regiopoli) est athleta Iamaicana, quae cursu brevi, nominatim cursibus 100 et 200 metrorum certatur. Cum 21 annos nata esset, nomisma aureum certaminis 100 m cursūs in Olympiis Pekinensibus anni 2008 adepta est, et facta est prima mulier regionis Caribicae, quae hoc praemium accepit. Anno 2012 in Olympiis Londiniensibus cursum 100 m denuo vicit; duabus tantum aliis mulieribus adhuc, ut duo Olympica certamina continua 100 metrorum vincerent, contigit. Neque Olympiis aestivis 2016 sine nomismate excessit; aeneum enim nomisma adepta est cursu 100 metrorum.

Etiam tria aurea nomismata 100 metrorum cursūs in certamibus mundanis ludorum campestrium (annis 2009 et 2013 et 2015), semel nomisma aureum 200 metrorum cursūs (anno 2013)[1], atque multa alia praemia variorum certaminum adepta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Rerum status anno 2015

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Shelly-Ann Fraser-Pryce spectant.