Sextus Catius Clementinus Priscillianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Sextus Catius Clementinus Priscillianus (nescimus, quando natus mortuusve sit) fuit senator Romanus initio saeculi III. Filius consulis suffecti Catii Lepidi erat. Anno 204 puer ludis saecularibus interfuit, anno 230 consul ordinarius electus est. Anno 231 fuit legatus Augusti pro praetore Germaniae Superioris. Annis 235 ad usque 238 legatus Cappadociae erat.


Antecessores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Severus Alexander Augustus III et Lucius Claudius Cassius Dio Cocceianus II
Consul
230
cum
Lucio Virio Agricola
Successores:
Lucius Tiberius Claudius Pompeianus et Titus Flavius Sallustius Paelignianus