Seuthes II

E Vicipaedia

Seuthes II (Graece Σεύθης) (floruit 405 a.C.n.-387 a.C.n.) rex Odrysarum fuit, qui inter annos 405 a.C.n. (ut minister regis Amadoci I) et 387 a.C.n. regnavit.[1]

Biographia[recensere | fontem recensere]

Stemma genealogicum regum regni Odrysarum.

Seuthes II filius Maesadis, qui a Tere I originem ducebat, erat.[2] Maesades variis gentibus Thraciae meridionalis (Melanditae, Thyni, Tranipsi) regnaverat sed expulsus fuit ex regno. Seuthes deinde custos regis Amadoci I factus est et rex illo regionem oppida Raedesti tradidit.[3] Deinde Seuthes anno 405 a.C.n. minister factus est et dux Atheniensis Alcibiades sua amicitia cum Amadoco rege Odrysarum gloriatus est.

Xenophon, miles et scriptor Athenarum, Seuthem II ut minister Amadoci I descripsit.[4] Seuthes II auxilium Xenophontis et Decem milia, qui pugnaverant cum Cyro Minore apud Cunaxam, petivit quia in Thracia orientale oppositores regni errant. Post victoriam mercenarii in Asiam pervenerunt et Seuthes ducem Lacedaemonium Dercylidam misit in Bithynia cum 200 equitibus et 300 peltastis. Anno 394 a.C.n. Seuthes foedus cum Athenis Persiaque fecit.[5]

Anno 391 a.C.n. Seuthes II, magna auctoritate habente, ab Amadoco deficit et dux Atheniensis Thrasybulus Seuthem Amadoco reconciliare debuit: anno 390 aut 389 a.C.n. novum foedus cum Athenis factus est. Seuthes probabiliter novam seditionem fecit contra Amadocum vel successorem suum Hebryzelmidem; ille servatus est ex hostibus ignotis ab Iphicrate, alius dux Athenarum.[6] Anno 387 a.C.n. ille nominatus est inter foederatos Athenarum post pacem Antalcidae.[7] Seuthes II fortasse pater regis Cotyis I, qui post mortem suam rex factus est, erat.[8]

Fontes antiqui[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Collections Online | British Museum. . www.britishmuseum.org 
  2. Xenophon, Anabasis 7.2.22, 7.2.32. Stronk 1995: 185-186.
  3. Xenophon, Anabasis 7.2.32, 7.2.38, 7.5.1. Stronk 1995: 186, 191; Zahrnt 2015: 43.
  4. Xenophon, Anabasis 7.2.32, 7.3.16-17.
  5. Tačeva 2006: 102-103.
  6. Stronk 1995: 143; Tačeva 2006: 104-105; Zahrnt 2015: 44.
  7. Tačeva 2006: 105.
  8. Werner 1961: 112, 240; Stronk 1995: 57-58; Zahrnt 2015: 44.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Stronk, Jan P., The Ten Thousand in Thrace, Amstelodami, 1995.
  • Tačeva, Margarita, The Kings of Ancient Thrace. Book One, Serdicae, 2006.
  • Topalov, S., The Odrysian Kingdom from the Late 5th to the Mid-4th C. B.C., Serdicae, 1994.
  • Werner, Robert, in: W.-D. von Barloewen (ed.), Abriss der Geschichte antiker Randkulturen, Monaci, 1961.
  • Vulpe, Radu, Studia Thracologica, Bucarestae, 1976.
  • Zahrnt, Michael, Early History of Thrace to the Murder of Kotys I (360 BCE), in: J. Valeva et al. (eds.), A Companion to Ancient Thrace, Wiley, 2015: 35-47.

Nexus interni