Servius Asinius Celer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Servius Asinius Celer (nescimus quando mortuus sit; mortuus anno 46) fuit senator Romanus primo saeculo. Anno 38, consul suffectus creatus est. Caligula regnante, piscem maxima pecunia empsisse dictus est.[1] Anno 46, quamquam Claudii amicus, ab eo coniurationis accusatus supplicio adfectus est.[2] Itaque Lucius Annaeus Seneca minor eius in sua Apocolocyntosi Divi Claudii[3] mentionem facit, cum Claudius in caelo omnes quos necavit denuo videt. Asinius Gallus filius, quamquam coniurationi particeps erat, tantummodo relegatus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gaius Plinius Secundus, Historia Naturalis, 9:67.
  2. Der Neue Pauly (Stutgardiae 1999, 2, col. 83).
  3. Capitulum 13.