Marcus Servilius Nonianus
Appearance
(Redirectum de Servilius Nonianus)
Marcus Servilius Nonianus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 59) senator Romanus fuit. Pater eius Marcus Servilius, consul ordinarius anni 3. Anno 35 et ipse consul ordinarius factus est. Fuit VIIvir Epulonum et Claudio imperatore regnante proconsul Africam administravit. Servilius rerum gestarum scriptor erat, sed opus eius de historia sui ipsius temporis nondem exstat. Tacitus eum "summis honoribus et multa eloquentia" fuisse laudat[1]. Uxor eius Considia erat et filiam ex ea Serviliam Considiam habuit, quae Quinto Marcio Barea Sorano consuli suffecto anni 52 nupsit[2].
Notae
[recensere | fontem recensere]
Antecessores: Paullus Fabius Persicus et Lucius Vitellius |
Consul 35 cum Gaio Cestio Gallo Camerino |
Successores: Sextus Papinius Allenius et Quintus Plautius |