Series A et series B

E Vicipaedia

Series A et series B in philosophia spatii et temporis sunt dissonae coniunctionis ordinis temporalis descriptiones inter eventus. Quae praecipue in usu temporis ad coniunctionem temporalem inter eventus describendam inter se differunt. Haec vocabula introducta sunt a Ioanne McTaggart, philosopho Scotico idealistico anno 1908 in argumento de irrealitate temporis, sed ex illo tempore, hae appellationes in hodiernis disceptationibus de philosophia temporis late adhibentur.

Apud McTaggart, sunt bini modi distincti in quibus omnes eventus per tempus ordinari possunt. In modo primo, eventus ordinantur per praeteritum, praesens, et futurum, praedicata singularia non relativa. Cum de tempore sic disputamus, seriem positionum quae a praeterito remoto per praeteritum recens ad praesens currentem, et a praesente per futurum proximum ad futurum remotum dicimus. Necessaria huius modalitatis descriptivae proprietas est quod cogitare debemus seriem positionum temporalium in statu commutationis continuae esse, sensu eventum primum esse partem futuri, tum praesentis, et tum praeteriti. Praeterea, affirmationes secundum hanc modalitatem factae conspectum temporalis hominis eas emittentis indicant. Haec ad summam est series eventuum temporalium A.

Ex alia autem cosmotheoria, eventus ordinare possumus secundum aliam series positionum temporalium per cognationes binarum appellationum, quae sunt asymmetricae, irreflexivae, et transitivae: antecedit et subsequitur. Haec est series B, et philosophia quae omnes veritates de tempore dicit ad affirmationes seriei B minui potest est ratio temporis B.

Coniunctio cum aliis notionibus in philosophia temporis[recensere | fontem recensere]

Sunt binae varietates principales rationis A: praesentismus et universum massae crescentis.[1] Ambae assumunt praesens obiectivum, sed praesentismus assumit solum res praesentes exsistere, cum universum massae crescentis assumit res praesentes et praeteritas exsistere, sed non res futuras. Notiones quae nullum praesens obiectivum postulant, sicut ratio B, aeternalismum et quattuor-dimensionismum comprehendunt.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lane, Craig, William. 2000. The Tensed Theory of Time. Springer.
  • Lane Craig, William. 2010. The Tenseless Theory of Time. Springer.
  • McTaggart, J. E. 1908. The Unreality of Time. Mind.
  • McTaggart, J. E. 1968. The Nature of Existence. 2 vol. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Bradley, F. H. 1922. The Principles of Logic. Oconiae: Oxford University Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]