Serianthes nelsonii

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Serianthes nelsonii
Conservationis status
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Magnoliophyta
Classis: Magnoliopsida
Ordo: Fabales
Familia: Fabaceae
Genus: Serianthes
Species: S. nelsonii
Binomen
Serianthes nelsonii
Merr.

Serianthes nelsonii est magna familiae Fabacearum arbor, Guamae Rotaeque Insularum Marianarum endemica. Una arbor matura Guamae superest, sed centum viginti et una arbores maturae Rotae post 1984 inventae sunt.[1]

Arbor in silvis calcareis crescere solet. Cui sunt folia binnatim composita et penicillati longis filamentibus flores roseis. Legumina unum ad septem semina laeva et brunnea continent.[1]

Nomen[recensere | fontem recensere]

Sunt tria nomina loci pro S. nelsonii. Planta Guamae appellatur hayun lågu 'arbor septentrionalis' vel 'arbor externus', Rotam dicens, insulam ad septentriones Guamae. Nomen Rotae commune est trongkon guåfi 'arbor ignis'. Alium Rotae nomen, trongkon fi'a, fortasse in Fia, regione Rotensi, ortum est. Invicem, fi'a ex enuntiatione Chamorrensi verbi guåfi deduci potest.

Nominata est species nelsonii anno 1919 ab E. D. Merrill, ut honoraretur Petrus Nelson, investigator Guamensis Agriculturae Partis (Anglice: Guam Department of Agriculture) et plantae inventor.[1]

Conservatio[recensere | fontem recensere]

S. nelsonii declarata est planta periclitata anno 1987[1] et summe periclitata anno 1998.[2] Universitas Guamae programma ad plantam conservandam anno 1998 coepit, cum auxilio multarum aliarum partium. Plantulae S. nelsonii nunc excoluntur in terris protectis ut transponantur in feras Guamae silvas. Pars Terrarum et Facultatum Naturalium (Department of Lands and Natural Resources) Rotae numerum plantarum adsidue observat et plantulas colit in seminario plantarum.[1]

Regeneratio haud sufficiens habetur causa deminutionis numeri plantarum. Aliae causae fortasse sunt semina ab insectis comesa et plantulae ab ungulatis peregrinis et pseudococcidis comesae. Numerus vivarum Rotae plantarum deminui putatur, nam vetustiores arbores moriantur.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 Serianthes nelsonii, poster by Agricultural Experiment Station, College of Agriculture and Life Sciences, University of Guam.
  2. 2.0 2.1 Formula:IUCNlink, IUCN Red List.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • USDA Plants Database
Wikispecies-logo.svg Vide Serianthes nelsonii apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Serianthes nelsonii spectant.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!