Latinitas nondum censa

Sergius Bulgakov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Sergius Bulgakov
Res apud Vicidata repertae:
Sergius Bulgakov: imago
Nativitas: 28 Iunii 1871; Livny
Obitus: 13 Iulii 1944; Lutetia
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Sergius Nicolai filius Bulgakov (Russice Сергей Николаевич Булгаков, tr. Sergej Nikolaevič Bulgakov; natus die 28 Iunii, seu 16 Iunii secundum Calendarium Iulianum, anno 1871 in Livny gubernii Orelensis Imperii Russici, mortuus Lutetiae die 12 Iulii 1944) fuit oeconomus, philosophus et theologus Russicus, sacerdos Ecclesiae Orthodoxae Russicae.

Pictura Philosophi a Michaele Nesterov anno 1917 creata, Sergium Bulgakov (ad dextram) et Paulum Florenskij (ad sinistram) depingens

Filius sacerdotis orthodoxi, Sergius Bulgakov initio in schola et seminario clericalibus, dein in gymnasio, postea ad annum 1894 in facultate iuridica Universitatis Moscuensis educabatur. Ab anno 1898 duos annos in Germania studebat, ibi dissertationem de capitalismo et agricultura pro gradu magistri complevit, anno 1901 in Universitate Moscuensi defensam. Dein ut professor oeconomiae politicae (Kioviae, annis 19011906, et Moscuae, annis 19061918) favebat operi. In iuventate sua ad "marxismum legalem" pertinebat, postea tamen ad philosophiam religiosam Christianam se applicavit, marxismum, positivismum et atheismum damnans, ideas sophiologiae suas autem elaborans. Anno 1918 sacerdos Christianus orthodoxus factus est. Anno 1922 exsilio e Russia affectus, ab anno 1925 ad finem vitae suae Lutetiae colebat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sergium Bulgakov spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!