Sergius Botkin

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Sergius Botkin
Res apud Vicidata repertae:
Sergius Botkin: imago
Sergius Botkin: imago
Sergius Botkin: subscriptio
Sergius Botkin: subscriptio
Nativitas: 5 Septembris 1832; Moscua
Obitus: 12 Decembris 1889; Mentonum
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Pyotr Kononovich Botkin;
Coniunx: Anastasiya Alexandrovna Botkina
Proles: Eugene Botkin, Sergey Sergeevich Botkin, Pyotr Sergeevich Botkin, Alexander Sergeevich Botkin

Memoria

Sepultura: Sepuchretum Novodevicense

Sergius Petri filius Botkin (Russice Сергей Петрович Боткин, tr. Sergej Petrovič Botkin; 18321889) fuit medicus Russicus.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Sergius Botkin natus est die 5 Septembris[1] anno 1832 Moscuae in urbe, in familia mercatoris.

Anno 1855 studium suum in facultate medica Universitatis Moscuensis complevit. Tempore Belli Crimaeani in ambulatorio Baccasarano laboravit. Anno 1861 factus est professor clinici therapeutici et ab anno 1872 fuit academicus Academiae Medico-Chirurgicae Petropolitanae. Ibi condidit laboratoria clinicum (anno 1862) et experimentale (anno 1874), qui facta sunt prima in Russia. Anno 1877 ut medicus in fronte Balcanica Belli Russico-Turcici annorum 18771878 favebat operi. Ab anno 1878 Botkin fuit praeses Societatis Medicorum Russicorum Petropolitanae. Quaesivit creationem (anno 1880) primi Russici nosocomii sanationem gratis perhibentis.

Botkin multas explorationes et inventiones medicas perfecit (e.g., declaravit naturam infectionalem hepatitis epidemae, in eius honorem etiam "morbus Botkini" vocatae). Eius discipuli fuere Ioannes Pavlov multique medici Russici.

Obiit die 12 Decembris[2] anno 1889 Mentoni, et Petropoli sepultus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Encyclopaedia Sovietica Magna, editio tertia (Russice)
  • Historia patria: encyclopaedia, volumen primum = Отечественная история: энциклопедия: в 5 т.: / т. 1: А – Д/ Редкол.: В.Л. Янин (гл. ред.) и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 1994. – ISBN 5-85270-049-5, ISBN 5-85270-076-2 (т. 1) (Russice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Sergium Botkin spectant.
Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Deutsche Biographie