Serdar Berdimuhamedow

E Vicipaedia
Wikidata Serdar Berdimuhamedow
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 22 Septembris 1981; Asgabat
Patria: Turcomannia

Familia

Genitores: Gurbanguly Berdimuhamedow; Ogulgerek Berdimuhamedowa
Coniunx: unknown value

Serdar Gurbanguly filius Berdimuhamedow (Aşgabat in urbe die 22 Septembris 1981 natus) est politicus Turcomanniae filiusque praesidis Gurbanguly Berdimuhamedow.

Alumnus est universitatis agronomicae Turcomannicae et academiae diplomaticae Ministerii Rerum Externarum Russici necnon instituti politiae securitatis(en) iuxta Institutum Studiorum Superiorum Internationalium Genavensis. Legatus est parlamento Turcomannico a die 23 Novembris 2016 usque in 2 Ianuarii 2019, a quo die gubernator provinciae Ahal unum annum meruit. A mense Februario 2020 minister industriae materiaeque constructionis factus est, atque post unum annum praeses vicarius consilii ministrorum promotus est. In his officiis non sine suasione paternali receptum esse censetur. Denuo die 19 Martii 2022, patre recedente, ipse praeses Turcomanniae acclamatus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:
Praesides et primi ministri Turcomanniae (1989–)

Han Ahmedow primus minister 1989–1992 • Saparmyrat Nyýazow praeses 1990–2006 • Gurbanguly Berdimuhamedow praeses 2006–2022 • Serdar Berdimuhamedow praeses 2022–