Serapion (discretiva)

E Vicipaedia

Haec est pagina discretiva alias paginas eiusdem fere nominis indicans.

Multi homines nomine Serapion vocati sunt. Inter eos, praecipui sunt:

  1. Serapion, Antiochenus Praesul, fuit scriptor sub Commodo Imperatore post Maximinum, scriptor excellens. Contra Domnum, deserta fide Iudaismum amplexum, scripsit, librumque sub Sancti Petri nomine, varios errores continentem, refellit. Obiit anno 213 p.C.n. Successit Asclepiades[1].
  2. Serapion episcopus Thmuitanus in Aegypto, saeculo quarto e solitudine, Athanasii cura, ecclesiae admotus, censorque librorum huius constitutus. Imo ab eodem ad Constantium, ut animum eius mitigaret, missus est: sed, quod insignis esset consubstantialitatis defensor, gravia passus, et in exilium est eiectus. Ob elegantiam ingenii "Scholiasticus" meruit cognominari. Scripsit contra Manichaeos, et de titulis Psalmorum, laudatus ob fidei constantiam. Sub Constantino Imperatore floruit, anno 340 p.C.n.[2] An idem cum priore?
  3. Serapion, Atheniensis, poeta et medicus, sub Nerva et Traiano, Plutarchi familiaris[3].
  4. Serapion, martyr Alexandrinus, sub Decio Imperatore, anno 351 p.C.n.
  5. Serapion, pictor[4]
  6. Serapion, Aelianus dictus, orator Alexandrinus, qui multa scripsit[5].

Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hieronymus, Eusebius in Chron. et Hist. l. 6.
  2. Hieronymus de Scriptoribus Ecclesiasticis c. 99. et epistula 84. Rufinus in vita sanctorum patrum Franciscus Turrianus in prologo editionis Serapionis
  3. Plutarchus, De oraculis Delphicis; Petrus Castellanus, Vita medicorum; Bernadette Puech, Prosopographie des amis de Plutarque in Aufstieg und Niedergang der Römischen Welt, 1992, [1].
  4. Plinius, Naturalis Historia, XXXV, 10
  5. Suda