Seraphim

Seraphim seu Seraphin (a nomine plurali Hebraico quod est שְׂרָפִים śərāfîm) sunt secundum religiones Iudaicam et Christianam ordo angelorum.
In Libro Isaiae de Seraphim (6, 1-7) scriptum est:
- 1 In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum edentem super solium excelsum et elevatum;
- et fimbriae eius replebant templum.
- 2 Seraphim stabant iuxta eum; sex alae uni et sex alae alteri: duabus velabat faciem suam
- et duabus velabat pedes suos et duabus volabat.
- 3 Et clamabat alter ad alterum et dicebat:
- Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum;
- plena est omnis terra gloria eius ”.
- 4 Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo.
- 5 Et dixi:
- Vae mihi, quia perii!
- Quia vir pollutus labiis ego sum
- et in medio populi polluta labia habentis ego habito
- et regem, Dominum exercituum, vidi oculis meis ”.
- 6 Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari,
- 7 et tetigit os meum et dixit:
- “ Ecce tetigit hoc labia tua,
- et auferetur iniquitas tua,
- et peccatum tuum mundabitur ”.
Etiam Carolus Baudelaire in carmine suo Latino "Franciscae" ex "Les fleurs du mal" de seraphim cantavit.
De nomine[recensere | fontem recensere]
Rarum in media Latinitate nomen singulare est seraph vel seraphus.[1] Nomen singulare Hebraicum שָׂרָף *śārāf in Bibliis non reperitur, nisi idem sit ac vocabulum eiusdem scripturae "(ignitum) serpentem" significans, e.g. in libro Numerorum 21:8: "et locutus est Dominus ad eum, 'fac serpentem [in aliis editionibus 'serpentem ignitum' aut 'aeneum'] et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet". Connexio inter duos usús vocabuli etiamnunc disputatur.
Nexus interni
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ e.g. „G. H. Lünemann: Imm. Joh. Gerh. Schellers lateinisch-deutsches und deutsch-lateinisches Handlexicon vornehmlich für Schulen. Zweyter oder deutsch-lateinischer Teil. Vierte verbesserte und vermehrte Auflage. Leipzig, 1820.“, p.722: „Seraph, Seraphus, i, m.“
![]() |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |