Seraphim

E Vicipaedia
(Redirectum de Seraph)
Imago seraphorum in opere manuscripto aetate Medio Aevo.

Seraphim seu Seraphin (a nomine plurali Hebraico, quod est שְׂרָפִים śərāfîm; Graece σεραφείμ; confer Arabice مشرفين musharifin[1]) sunt antiquus angelorum ordo. Ipsum vocabulum partes in hodiernis Iudaismo, Christianismo, et Islam agit.[2]

In Libro Isaiae Bibliorum Sacrorum de Seraphim (6, 1–7) legitur:

1 In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum edentem super solium excelsum et elevatum;
et fimbriae eius replebant templum.
2 Seraphim stabant iuxta eum; sex alae uni et sex alae alteri: duabus velabat faciem suam
et duabus velabat pedes suos et duabus volabat.
3 Et clamabat alter ad alterum et dicebat:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum;
plena est omnis terra gloria eius.
4 Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo.
5 Et dixi:
Vae mihi, quia perii!
Quia vir pollutus labiis ego sum
et in medio populi polluta labia habentis ego habito
et regem, Dominum exercituum, vidi oculis meis.
6 'Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari,
7 et tetigit os meum et dixit:
Ecce tetigit hoc labia tua,
et auferetur iniquitas tua,
et peccatum tuum mundabitur.

Etiam Carolus Baudelaire in "Franciscae," carmine Latino in Les fleurs du mal divulgato, de seraphim canit.

De nomine[recensere | fontem recensere]

Rarum in media Latinitate nomen singulare est seraph vel seraphus.[3] Nomen singulare Hebraicum שָׂרָף *śārāf in Bibliis non reperitur, nisi idem sit ac vocabulum eiusdem scripturae "(ignitum) serpentem" significans, e.g. in libro Numerorum 21:8: "et locutus est Dominus ad eum, 'fac serpentem [in aliis editionibus 'serpentem ignitum' aut 'aeneum'] et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet". Connexio inter duos usús vocabuli etiamnunc disputatur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Siegel 2015.
  2. Britannica Concise Encyclopedia (Encyclopædia Britannica, 2008, ISBN 978-1-593-39492-9), 1722.
  3. E.g. G. H. Lünemann, Imm. Joh. Gerh. Schellers lateinisch-deutsches und deutsch-lateinisches Handlexicon vornehmlich für Schulen: Zweyter oder deutsch-lateinischer Teil: Vierte verbesserte und vermehrte Auflage (Lipsiae: 1820), 722: Seraph, Seraphus, i, m.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Seigel, Jerrold. 2015. Between Cultures: Europe and Its Others in Five Exemplary Lives. Philadelphiae: University of Pennsylvania Press. ISBN 978-0-812-2919.